Charter Document - 02183715

Charter Document - 02183715


Charter Number: 02183715
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus quibus hec scire convenit quoniam ego Hugo li Abandonez dedi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo de Cluniaco hereditatem quam habebam ex parte patris et omnia que ipse pater meus et ego calumpniabamur in potestate de Blanou terras servos et ancillas et francos et quicquid calumpniabamur dedi in manu domni Hugonis abbatis et domni Josceranni prioris et domni Artaldi decani de Lordono deinde juravi manu mea et mei juraverunt et laudaverunt quorum nomina hec sunt Gislebertus de Seczei Johannes filius ejus Petrus clericus filius ejus Landricus filius ejus Petrus prepositus Arsmala Bernardus filius ejus Gislebertus de Martile Rotbertus de Prails Hujus doni et hujus juramenti testes sunt Joscerannus de Jhopire Landricus Grossus Engelbertus de Curtevahc Et ego Hugo li Abandenez in fine meo dedi de alodio meo quod est ad Praichis et ad Chescei dotalicium matris mee post excessum ejusdem mee matris que adhuc vivebat Hoc donum feci in manu domni Artaldi decani de Lurdon ad Turniz ubi post hec defunctus sum Qui ex his aliqua calumpniari voluerit anathema sit fiat fiat