Charter Document - 02183714

Charter Document - 02183714


Charter Number: 02183714
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit fidelibus cunctis presentibus et futuris quod nos Hugo et Landricus fratres de Cristuls peccatorum nostrorum mole pressi metu futuri judicii ut aliquam partem et societatem mereamur cum electis Dei donamus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio cui preest pariter et prodest venerabilis abbas domnus Hugo aliquid de hereditate nostra que est in pago Matisconensi sita in loco qui vocatur Colongias hoc est mansum illum quem quondam pater noster Dalmatius matri nostre dederat et pro sepultura sua dari jusserat Hunc ergo mansum cum omnibus ad se pertinentibus domibus videlicet edificiis curtilis vercariis silvis vineis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus terris cultis et incultis consentiente et laudante matre nostra pro remedio animarum nostrarum patris et matris nostre et omnium parentum nostrorum vivorum et mortuorum et omnium christianorum donamus et a domno Artaldo decano de Lordono pro hac donacione XXX solidos accepimus Si quis autem hanc donationem vel vendicionem calumpniari presumpserit non vendicet quod requirit sed omni maledictioni et perpetue excommunicationi subjectus Deum et beatos apostolos peccati sui ultores inveniat nisi resipuerit S Hugonis et Landrici et matris eorum qui hanc venundacionem vel donationem fecerunt S Hugonis S Ilii de Craia S Fulcaldi cellelarii de Blanusco et multorum aliorum S Injelberti de Curtavas