Charter Document - 02183713

Charter Document - 02183713


Charter Number: 02183713
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sciant omnes futuri et presentes quod ego Hugo Burdinus quia filios carnales qui mihi succedant in hereditate non habeo filios spiritales mihi eligo Deumque et beatos apostolos Petrum et Paulum monachosque Cluniacenses quibus preest pariter et prodest venerabilis abbas domnus Hugo heredes mihi instituo pro anime mee et omnium parentum meorum vivorum et defunctorum remedio ut spiritualium eorum in aliquo participes exsistamus quibus de nostris carnalibus quantumcunque succurrimus Dono itaque servis Dei habitatoribus prefati monasterii in comitatu Matisconensi in villa Lornant clausum unum optimum et omnem hereditatem meam quacumque locorum sitam in domibus edificiis curtilis vercariis silvis vineis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus terris cultis et incultis ea convencione ut uxorem meam Roscelinam nomine cum defuncta fuerit honeste suscipientes sepeliant Ubertum quoque clericum quem enutrivi et in filium mihi adoptavi cum voluerit ad monachicum habitum recipiant S Hugonis qui hoc donum fecit Sed et ego Roscelina post mortem domini mei prefati Hugonis cum domno Artaldo decano de Lordono consentiente domno Hugone abbate placitum feci ut hanc hereditatem mihi in vita mea dimitteret et post mortem meam omnis hereditas quoque mea in domibus edificiis curtilis vercariis silvis vineis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus terris cultis et incultis in dominatione Sancti Petri remaneret et in vestituram singulis annis VI denarios persolverem ea tamen ratione ut prefatus Hubertus clericus quamdiu in seculo fuerit domum meam et vasa et cetera utensilia in beneficio de ipso decano teneat post mortem vero ejus vel monachatum omnia cum integritate ad Sanctum Petrum perveniant S Rosceline uxoris ejus que laudavit et auxit S Gunterii presbiteri S Huberti presbiteri S Huberti et Bernardi de Oblaco S Gisleberti prepositi de Lordono et aliorum