Charter Document - 02183710
Charter Number: | 02183710 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1096 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei Cum pro negotiis ecclesiasticis in partes Gallie venissemus apud Arverniam largiente Domino plenariam synodum convocavimus Illic a Conchensis monasterii fratribus reverende memorie Gregorii VII pape littere presentate sunt precipientis Figiacense cenobium Conchensi cenobio uniendum et quia per idem tempus utrique loco abbates proprii presidebant alterutro defuncto eum qui superstes essed utrique monasterio preferendum Conchensis itaque cenobii abbas quia contra litterarum ipsarum tenorem substitutus fuerat in eodem concilio depositus et Figiacensis qui supervixerat utrique loco prelatus est Cepit ergo inter utrumque monasterium discordia tanta versari ut et bona plurima distraherentur et animarum salus detrimentis maximis pessumdaretur Preterea cum ad aures Cluniacensis abbatis hujusmodi constitucio pervenisset cepit supradictas Gregorii pape litteras tamquam surrepticias calumniari et definitionem ejusdem negotii se presente aliter perpetratam testari quandoquidem ab eodem pontifice Figiacensis locus Cluniacensi monasterio per privilegium fuerit confirmatus Igitur cum largiente Domino tercia per instanciam nostra apud Nemausum synodus convenisset cepit ejusdem negocii questio graviter agitari Post longum vero super hac re episcoporum abbatumque tractatum placuit cum pro apostolici privilegii conservatione tum pro communi monasteriorum salute ut utrique loco sicut antea fuerat abbas cardinalis restitueretur et Figiacenses monachi sub Cluniacensis abbatis cura deinceps et provisione persisterent Et nos igitur commune concilii decretum apostolice auctoritatis pondere confirmantes definitionis h[u]jus ordinem perpetuo permansurum nostri nominis litteris annotari et sigilli nostri precepimus inpressione firmari Si quis autem hujusce definicionis tenorem temerario ausu fuerit conatus infringere sciat se apostolice indignationis ultionem incurrere et detrimentum sui ordinis vel officii invenire Actum in concilio apud Nemausum in ecclesia Sancte Marie VII idus julii anno Dominice incarnationis MXCVII indictione IIII anno vero pontificatus domni Urbani II pape VIIII Dat apud Vallem Flavianam in monasterio Sancti Egidii idibus julii