Charter Document - 02183708

Charter Document - 02183708


Charter Number: 02183708
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Belli loci Monasterium longis jam temporibus sine monastice regule disciplina fuit et sicut rerum secularium detrimentis ita etiam animarum perditionibus patuit Monachi enim Abbatem suum seculari presidio fulti expulerant et adversus Monachos Abbas assiduis clamoribus querebatur Unde etiam locus ille per confratrem nostrum Bituricensem Archiepiscopum aliquandiu excommunicationi addictus fuerat et miles ille Hugo qui contra fas eidem Monasterio incumbebat et Monachis ad prave vivendum patronus extiterat post secundam vel tertiam admonitionis nostre dulcedinem beati Petri gladio et canonice districtionis ultione percussus est Nunc secundum omnipotentis Dei dispositionem et frater ille quem a Monasterio Monachorum nequitia exturbaverat humanis rebus exemptus est et miles ille qui seculari potestate Monasterium occupabat presente Domino suo Comite Raymundo quidquid illic hactenus potestatis exercuerat nostris manibus refutavit et locum ipsum per nos Deo ac beato Petro restituit rogans et obsecrans ut per tuam et fratrum tuorum sollicitudinem in eodem loco vigor monastici ordinis reparetur Cujus petitioni assensum prebentes eumdem locum tam tue quam tuorum successorum cure perpetuo regendum ac disponendum presentis decreti auctoritate committimus rogantes atque precipientes ut Belliloci Monasterium omnino deinceps tanquam Cluniacensis Cenobii membrum sollicite regas et Abbatem illic de Cluniacensi semper congregatione constituas quatenus auxiliante Domino per vestram sollicitudinem vigor illic regularis discipline restauretur et conservetur Datum Tholose decimo Kalendas Junii