Charter Document - 02183706

Charter Document - 02183706


Charter Number: 02183706
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1096
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis fratribus et coepiscopis Isarno Tolosano Simoni Agennensi Geraldo Caturcensi Raymundo Lectorensi salutem et apostolicam benedictionem Fraternitatem vestram non ignorare credimus quod Moyssiacense monasterium magne quondam religionis et magne fame magneque fuerit excellentie Postmodum vero cum illic habitantium negligentia religionis gloria decrevisset substantiarumque copia diminuta et pene ad nihilum redacta est Gratias autem Deo qui nostris temporibus per Cluniacensium abbatum industriam religionem in eo loco abolitam reparare dignatus est Oportet ergo et vestram fraternitatem pro beatorum Petri et Pauli devotione quorum nomini locus ipse dicatus est operam dare quatenus antiquarum possessionum substantias recipere et quas in presenti tenent retinere firmiter ad usus servorum ibidem manentium mereatur Proinde monasteria vel abbatias quas nunc usque tenuerunt vel tenent confirmamus ecclesie Moyssiacensi apostolica auctoritate ut possideant et teneant sub dominio Cluniacensis abbatis scilicet in episcopatu Tolosano abbatiam Lezatensem in Agennensi abbatiam Sancti Gervasii Exiensis in Elenensi Sancte Marie Arulensis in Gerundensi Sancti Petri Campirotundi Sed in hac constituimus et mandamus ut non ibi amplius abbas ordinetur sed a Moyssiacensi abbate ibi prior preponatur Prioratum etiam Sancte Marie Tolose Sancti Petri de Coquinis et Sancti Genii Lectorensis et Durivollis et Villenove in Ruthenensi pago et conquetas cum appendiciis suis et omnia que nunc in presenti tenent ut in eternum possideant in pace volumus et mandamus et hoc ex beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra adjicientes ut in abbatiis supra enumeratis sine Moyssiacensis abbatis consilio et voluntate abbas nullatenus eligatur vel ab aliquo ordinetur Quod si contigerit ausu temerario ab aliquo fieri et electus et eligentes ordinatus et ordinator excommunicentur et a suis ordinibus ex beati Petri auctoritate sub anathematis interminatione deponantur Conqueruntur etiam ipsi fratres Moyssiacenses plurimas sui juris ecclesias a laicis hominibus occupari in Tolosano quidem episcopatu ecclesiam Sancti Martini de Melzago Sancti Juliani Sancti Rustici ecclesiam de Affiniano de Corduba de Bisingis de Monte Berterio in Agennensi ecclesias Sancti Amancii de Trangon de Verbegaria de Angairiago in Caturcensi ecclesias Sancti Martini et Sancti Vincentii de Antejago Sancti Petri de Biolo Sancti Stephani de Liciaco Sancte Liberate Sancti Amancii Sancti Martini Sancte Marie et Sancti Petri de Casces Sancti Saturnini de Bos Sancti Joannis de Pertica ecclesiam Sancti Saturnini que conjuncta est ecclesie Sancti Petri et ecclesiam d'Antiago Sancti Petri de Brugarias Sancte Marie de Troilo et ecclesiam de Cogornago de Gratacumba Sancti Lupi de Malausa ecclesiam cum curia que dicitur de Sals ecclesiam de Arduno ecclesiam Sancti Sulpicii Sancti Mauricii item in Lectorensi episcopatu in parochia Lomanie ecclesiam de Sarraciago de Flamalingis de Aliciano de Oriols Ecclesiam Sancti Martini Sancti Quiriaci Sancti Hilarii Sancti Saturnini Mancionis villa Vestram igitur prudentiam litteris exhortamur atque precipimus ut supradictarum ecclesiarum occupatores pro vestri officii debito commoneatis ut que Dei servis vel ipsi vel ipsorum parentes perper in abstulerunt restituere compellatis Quod si vestris noluerint commonitionibus obedire noverint se beatorum apostolorum indignationem sicut ecclesiasticarum rerum pervasores in pervasione ipsa contumaciter permanentes habere et excommunicatos esse Data Tolose Nonis Maii indictione IV anno Dominice Incarnationis MXCVII per manum Joannis sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis