Charter Document - 02183704

Charter Document - 02183704


Charter Number: 02183704
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1096
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Ademaro Abbati Lemovicensis cenobii quod in honore beati Martialis edificatum est ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Ad sollicitudinem ac benignitatem Apostolice sedis pertinet et Religionem augere et Religiosis locis sive personis auxilium sue protectionis impendere Quamobrem dilectioni tue fili in Christo charissime Ademare Abbas non minimum gratulamur quod in beati Martialis apud Lemovicas Monasterio per te potissimum precepto scilicet atque industria Reverendissimi Hugonis Cluniacensis Abbatis Religionis status largiente Domino instauratus est Quam instaurationem per beati et Apostolici Confessoris Martialis merita augeri et provehi cupientes per presentis Decreti paginam stabilimus locum ipsum sicut hodie est et sicut ab Episcopo atque Canonicis Lemovicensis Ecclesie noscitur institutum semper sub disciplina dispositione et custodia Cluniacensis Abbatis persistere et ut obeunte Abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia preponatur nisi quem prefatus Cluniacensis Abbas illic vel successores ejus et secundum Dei timorem elegerint Quia vero disponente Domino et sancti ejus dignatione factum est ut per nos ipsos ejus tumulum visitare et loci ipsius Ecclesiam in honore sancti Salvatoris consecrare meruerimus nos pro ejusdem Confessoris Apostolici devotione et Reverendissimi Confratris nostri Hugonis Abbatis dilectione pro tue etiam Religionis petitione et Monasterium ipsum et quecumque ipsius sunt sub tutela Apostolice Sedis perpetuo confovenda suscipimus In quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda In Lemovicensi Pago Monasterium sancte Valerie Sancti Valerici sancte Marie que vocatur subterranea Capellam de Buxo Ecclesias de Valera videlicet Sancti Sulpicii Sancte Marie Sancti Marci Ecclesias Sancti Martialis de Rociaco Sancte Marie de Claravalle Apud Pairac Ecclesias Sancti Martini et Sancti Dionysii Sancti Dionysii de Murs Sancte Marie de Roera Sancti Petri de Parozol Sancti Silvani de Castel Sancti Martialis de Rot Sancti Martialis de Roser Sancti Petri de Verno Sancti Alpiniani de Tarne Sancti Martialis de Mananc Abbatiam Sancti Petri Vosiensis Monasterium Sancti Petri de Arnaco Capellam de Colrec et de Monzac Ecclesias de Syrac Sancte Marie Magdalene de Quadris Sancti Martialis de Cosei Capellam Sancti Michaelis que dicitur Anteana et Castellum vestro Monasterio circum situm cum universis pertinentiis sicut illud religiosus Imperator Ludovicus beato Martiali tradidisse cognoscitur In Sanctonensi Monasterium Sancti Martialis apud Castrum Colesium Sancti Petri de Monte Andro Sancti Martini de Saliono Sancti Salvatoris que dicitur vita eterna Sancti Petri de Anesio Ecclesiam de Doaz In Arvernensi Ecclesiam Sancti Martini de Vernoil In Bituricensi Monasterium Sancti Martialis apud Rofiacum Ecclesiam Sancti Leodegarii de Malvera et Sancti Martialis de Duno In Pictavensi apud Castrum Mommordo Ecclesiam Sancti Martini de Monzac et juxta Castellum novam beati Marcelli Ecclesiam In Rhutenensi Ecclesias de Teuciac Sancte Marie de Panosa Sancti Martialis de Rivo Petroso In Biterrensi Ecclesias de Laurenc et de Ponnoloc In Narbonensi Ecclesiam Sancti Cassiani In Petragoricensi Monasterium Sancti Martialis apud Palnatum In Engolismensi Ecclesiam Sancti Martialis de Multone et de Cantrazac et Capellam in Silva Biarga et aliam in Bosconigreto et Sancti Hilarii in Castello de Roca In Burdegalensi Ecclesias Sancti Petri de Tortirac et de Fornel et de Petraficta In Diensi Ecclesias Sancte Marie de Sermea et de Soant cum pertinentiis et appendiciis suis Quecumque preterea in presenti vestrum Cenobium juste possidet sive in futurum juste atque Canonice poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Lemovicensis Episcopi Reverentia siquidem Catholicus fuerit et gratiam atque communionem Apostolice Sedis habuerit alioquin quamdiu forte quod absit Lemovicensis Ecclesia Catholico Pastore caruerit vobis vestrisque successoribus liceat ordinationum sive consecrationum quarumlibet gratia Catholicum quem malueritis adire et ab eo que sunt opportuna suscipere Item constituimus ut secundum antique consuetudinis modum absente Episcopo beati Martialis Abbas precipue cum majoribus Canonicis Lemovicensis Ecclesie curam gerat et Episcopalis electio ex ejus potissimum arbitrio disponatur Presente quoque Episcopo non sine ejusdem Abbatis consilio graviora ipsius Ecclesie negotia peragantur Hoc quoque presenti Capitulo subjungimus ne pro communi Parochie delicto interdicto excommunicationive subdatur sic tamen ut excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur Si qua sane Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Datum Sanctonis per manum Joannis Sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis secundo Idus Aprilis Indictione iv Incarnatione Dominice anno MXCVII Pontificatus autem Domni Urbani secundi Pape ix