Charter Document - 02183703

Charter Document - 02183703


Charter Number: 02183703
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit fidelibus Christi presentibus et futuris quod ego Acardus miles de castro quod vocant Montem Merulum filius autem Wicardi qui et ipse dictus est de Monte Merulo ego inquam Acardus in hac tam multa et permaxima excitatione vel expeditione christiani populi decertantis ire in Iherusalem ad belligerandum contra paganos et Sarracenos pro Deo et ipse tali intentione permotus cupiensque illo ire armatus facio conventionem hujusmodi cum domno Hugone abbate venerabili Cluniacensi et cum monachis ejus Ante alios vero monachos hujus conventionis auctores mecum sunt domnus Bernardus camerarius et domnus Gaufredus prior de Monte Bertaldi et domnus Geraldus de Cavariaco itaque quandam possessionem meam que ex paterne hereditatis jure mihi obvenit pono in convadium jam dictis senioribus accipiens ab eis duo milia solidorum Lugdunensis monete et quatuor mulas Fit vero convadium istud tali tenore ut a nulla persona cumsanguinitatis vel cognationis mee redimi possit nisi a me ipso Quod si in hac peregrinatione Iherosolimitana mortuus fuero vel quoquomodo illis in partibus remorari voluero istud quod pro cumvadio nunc habetur jam tunc non convadium sed possessio legitima atque hereditas Cluniacensis monasterii erit jure perpetuo Si vero Deo volente reverti potuero et in patria mea sine legitimo herede seminis mei defunctus fuero nichilominus possessio ista ad jam dictum cenobium jure perpetuo pertinebit Jam vero denominanda ac designanda est possessio illa de qua nunc agitur Quicquid habeo in villa Luherciaco hoc est mansos vineas terras arabiles prata boscos et piscarias Laudo autem et confirmo jam dictis senioribus facultatem adquirendi ab omni homine qui habet aliquid de me in feudum in jam dicta villa et in cunctis finibus ejus In hoc cumvadio similiter erit mansus meus de Virgerio et molendinum ad eum pertinens et terre et vinee ad ipsum pertinentes et mansus de Cohot et molendinum ad eum pertinens cum terris suis quem mansum tenet Rotbertus Ut autem ista conventio firma et inconvulsa teneatur per sacramentum eam propria manu mea confirmo et preter sacramentum etiam fide jussores introduco duos videlicet Guigonem de Boiis et Zachariam de Beoleris qui et ipsi idem sacramentum quod ego juravi juraverunt pro hac eadem causa atque conventione tali tenore videlicet ut si ego aut aliquis de parte mea in jam dicta villa vel mansis vel terris aliquam exactionem fecerit aliquando aut de reditibus illis aliquid sibi usurpaverit post interrogationem et requisitionem nisi infra XL dies totum emendaverit ego et fide jussores mei Guigo atque Zacharias intra castrum Roherterium nos in custodiam tradamus et non exeamus inde donec totum emendatum sit et ad sententiam seniorum Cluniacensium bene pacificatum Factum est hoc apud Cluniacum anno ab incarnatione Domini millesimo XCVI indictione IIII epacta XXIII pascali termino II idus aprilis concurrente II bissexto regnante Philippo rege Francorum in sancta vero sede Romana feliciter presidente domno Urbano papa II Factum est autem in presentia amantissimi patris domni Hugonis abbatis Cluniacensis eciam in manu ejus jam dictus Acardus miles et donationem fecit et conventionem firmavit et cum eo Bernardus miles de Chaycheo et uxor ejus Girberga que erat soror Acardi et hoc idem filios suos laudaturos fore promiserunt et dictum est Quicumque audax et temerarius hanc conventionem infregerit vel promissionem istam annullare temptaverit reum se esse cognoscat atque prevaricatorem in Deum et sanctos apostolos ejus Petrum et Paulum S Acardi et fidejussorum ejus Wigonis atque Zacharie qui cum eo conventionem hanc sacramento firmaverunt S Bernardi et uxoris ejus Girberge qui hoc idem promiserunt S Isdrael de Beziaco S Stephani de Oblaco S Gundoldrici senis et Bernardi nepotis ejus S Odonis capellani Frater Hugo scripsit magni mendicus Hugonis