Charter Document - 02183702
| Charter Number: | 02183702 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1096 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei Monachis sancti Petri apud Bainsonum salutem et Apostolicam benedictionem Et Religionem augere et Religiosorum quieti prospicere officii nostri nos impellit auctoritas Religionis igitur conservande gratia nos Bainsonensem locum in quo per Dei gratiam conversamini qui nos ex parentum jure contingit Cluniacensi Cenobio contradentes tam vos quam successores vestros decreti presentis auctoritate munimus Ipsum enim locum sicut et cetera Cluniacensis Cenobii membra liberum perpetuo permanere decernimus ut quecumque hodie juste vel ex parentum nostrorum dono vel ex aliorum fidelium oblatione possidet sive in futurum possidebit sive juste et canonice poterit adipisci firma vobis semper et illibata permaneant Nec Parochie ipsius Episcopo nec Episcopi Archidiaconis liceat aut vobis aut Capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare nec aliquid prorsus exigere preter annuos solidos viginti qui ex precedentium Episcoporum et patris predecessoris mei consensu instituti sunt Suessionensibus Canonicis persolvendi Alias tam vos quam Capellani vestri quieti semper ac liberi salvo Episcopalis reverentie debito permaneatis Si quis autem precepti hujus tenore cognito contraire presumpserit tamquam Sedis Apostolice contemptor Apostolice Ecclesie judicio et spiritus sancti gladio feriatur Datum Turonis per manum Joannis Cardinalis XIII Kal Apr anno Dominice Incarnationis MXCVI Pontificatus autem Domni Vrbani II Pape IX indict IV
