Charter Document - 02183701

Charter Document - 02183701


Charter Number: 02183701
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1096
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Wilelmo priori et ejus fratribus in ecclesia beati Nicholai de Morniaco canonicam vitam professis eorumque successoribus in eadem religione permansuris imperpetuum Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum Quia igitur filii in Christo karissimi per omnipotentis Dei gratiam aspirati primam nascentis ecclesie conversationem multis jam temporibus destitutam renovare proposuistis ut secundum sanctorum patrum instituta corde uno et una anima sub jugo regule omnipotenti Deo serviatis nos religioni vestre paterno gratulamur affectu et ut semel inchoata religio auctore Deo semper inviolabilis perseveret secundum venerabilis confratris nostri Ramnulphi Sanctonensis episcopi et vestram petitionem tam vos quam vestra omnia sedis apostolice gremio confoventes presentis privilegii auctoritate munimus statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere nec sine tua fili karissime Wilelme prior et eorum qui post te in eodem regimine successerint aut sine communi congregationis licentia de claustro discedere liberum sit quamdiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino prestante viguerit Preterea per presenti decreti paginam apostolica vobis auctoritate firmamus ecclesias beati Petri beati Stephani beati Cirici cum decima ejusdem parrochie beati Petri de Chalaveda Ad hec adjicientes statuimus ut quecumque hodie vestra ecclesia juste possidet sive in futurum concessione pontificum sive principum liberalitate vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus perturbare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Sanctonensis episcopi canonica reverentia Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus imperator aut rex principes aut dux comes vicecomes aut ecclesiastica quelibet secularisve persona hujus nostri decreti paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Datum Lemovicis per manum Johannis Sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis IIII nonas januarii indictione IIII Dominice incarnationis anno MXCVI