Charter Document - 02183700

Charter Document - 02183700


Charter Number: 02183700
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1095
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod quatuor fratres de villa que dicitur Medonia Hugo presbiter Durannus Bernardus Allembaldus dederunt pro remissione peccatorum suorum et vita eterna adipiscenda Sancto Petro Cluniacensi et monachis ejus quicquid habebant in Monte qui dicitur [] ennei scilicet a via ipsius montis ut vulgariter dicitur festrali sicut pend rra usque ad fluvium de Graona videlicet silvas vineas prata molendina excepto uno campo quem concesserunt Johanni de Blania tali conventione ut quamdiu viveret eundem campum possideret eo defuncto in dominium Sancti Petri et monachorum ejus redieret Acta est donatio hec in presentia episcopi Matisconensis Landrici hanc quoque donationem accepit domnus Stephanus monachus de Vigurciun qui eo tempore erat decanus de Chiviniis Hujus donationis sunt testes Artaldus de Vigurcion Johannes de Blania Lanbertus prepositus de Chivinnis Si quis igitur huic donationi contradixerit vel injuste calumniaverit sit addictus perpetue dampnationi cum Simone Mago et Juda traditore Domini Actum tempore domni Hugonis pie memorie abbatis