Charter Document - 02183698

Charter Document - 02183698


Charter Number: 02183698
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1095
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - Bourgogne 79 (p24)
TELMA - Chartae Galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint omnes sancte Dei ecclesie tam presentes quam posteri filii quod ego Dei gratia Francorum rex Philippus Mauziacum veniens et multorum testimonio locum ipsum culpa et desidia inhabitantium monachorum regularis discipline prevaricatione diu attritum addiscens rogatu Rotberti comitis et Willelmi filii ejus venerabili Cluniacensi abbati Hugoni et omnibus successoribus ejus ipsum cum omnibus ad se pertinentibus jure perpetuo possidendum atque regulariter ordinandum pro salute anime mee regia auctoritate concessi sicut prefatos comites dono et confirmatione Arvernensis episcopi Duranni et canonicorum ejus necnon et archiepiscopi Bituricensis Aldeberti audieram concessisse Si quis autem huic donationi nostre contraire et eam irritam facere presumpserit tam terrena quam sacerdotali censura coherceatur et nisi resipuerit perpetue dampnationi subjaceat donum vero nostrum inconvulsum permaneat Et ut hec concessio nostra stabilis et intaminata persistat manu nostra subter signavimus et sigillo nostro impresso corroborari jussimus Actum est autem hoc publice Mauziaci anno Dominice incarnationis millesimo nonagesimo quinto regni vero nostri xxx septimo indictione iii presente et confirmante sedis apostolice legato Hugone archiepiscopo Lugdunensi et subscribente presentibus etiam episcopis aliquibus et multis nobilibus quos huic donationi subscribere eamque confirmare jussimus Philippus Signum Hugonis apostolice sedis legati et archiepiscopi Lugdunensis Signum Ademari episcopi Aniciensis Signum Willelmi de Bafia Signum Aganonis episcopi Heduensis Signum Ademari abbatis Lemovicensis Signum Rotberti prepositi Claromontensis Signum Sanccii decani Aurelianensis Signum Girini capellani archiepiscopi Lugdunensis Signum Berardi archidiaconi Lugdunensis Signum Odonis ducis Burgundie Signum Rotberti comitis Arvernorum Signum Willelmi filii ejus Signum Widonis dapiferi regis Signum Adelelmi constabularii ejus Signum Poncii Humberti de Podio Signum Petri Iterii Signum Humbertii de Bellojoco Signum Ainbaldi vice cancellarii qui subscripsi jussu regis