Charter Document - 02183695

Charter Document - 02183695


Charter Number: 02183695
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1095
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus Episcopus servus servorum Dei Marciniacensis Cenobii Sanctimonialibus salutem et Apostolicam benedictionem Ad hoc nos disponente Domino in Apostolice sedis servitium promotos agnoscimus ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit debeamus Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere et Deo servientium quieti attentius providere Igitur tum pro vestra speciali religione quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis Abbatis dilectione ad cujus curam ex Cluniacensis Cenobii jure locus vester pertinet vestris filie in Christo carissime precibus annuentes Monasterium nostrum presentis decreti authoritate munimus Statuimus enim ut quecumque hodie autem Cenobium juste possidet sive in futurum concessione Pontificum liberalitate Principum oblatione fidelium juste atque Canonice poterit adipisci vobis et iis qui post vos in loco eodem ac religione successerint firma semper et illibata permaneant In quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda In Episcopatu Augustodunensi Ecclesiam de Varrennis de Briano et de Sarorio de Begiaco de Camboliaco Ecclesiam sancti Nicetii sancte Fidei sancti Christofori sancti Leodegarii sancte Marie ex oppido Semmuro cum decimis et cemeteriis suis quartam partem Eccesie sancti Martini extra Semmurum In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sancti Jacobi in Lugdunensi medietatem ville Vitriaci Ecclesiam sancti Martini Ecclesiam sancti Reveriani apud Brianonum Ecclesiam sancti Romani Capellam de Celerias terram Hugonis Letbaldi cum aliis quibusdam apud Casiotum In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Petri de Lodda sancti Vincentii de Lodessa cum decimis et cemiteriis sancti Nicolai ad tres fontes In Episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello Ecclesias quatuor In Valentino Episcopatu Ecclesiam sancti Stephani de Balmam In Comitatu Beardensi Ecclesiam sancte Fidei apud villam que dicitur Furcas In Episcopatu Pictavensi Ecclesias duas In Sanctonensi Ecclesiam de Montoso In Leodiensi Villam que dicitur Argules cum Ecclesia et decimis et aliam que dicitur Raicampas In Rothomagensi villam que dicitur Aquabella In Petragoricensi mansos quindecim Agilmodis Priorisse apud villam Maurensem In Caturcensi Ecclesiam sancti Constantii In Vaurensi Episcopatu villas tres Villeta Ataid Glangla cum universis possessionibus et appendiciis suis preterea decernimus ut nulli omnino Hominum liceat eandem Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre aut ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur earum pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnibus profutura salva in omnibus debita Abbatum Cluniacensium reverentia Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat Hoc quoque presenti capitulo subjungimus ut nulli jam liceat Congregationi vestre vel excommunicationis gravamen inferre vel divinum officium interdicere sepulture debitum prohibere aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare quia pro Dei timore clause et seculo jam estis emortue quatenus ab omni infestatione secure gravamine mundane oppressionis remote ad eterni sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis et anime viribus anheletis Si qua sane in posterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat ac in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant amen amen amen Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi amen Datum apud oppidum sancti Flori per manum Joannis S R E Diaconi Cardinalis Indictione III anno Dominice Incarnationis MXCVI Pontificatus autem Domni Urbani II Pape VIII VII idus Decembris