Charter Document - 02183693
Charter Number: | 02183693 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1095 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint omnes ecclesie Dei fideles tam presentes quam posteri qualiter domnus Hugo abbas Cluniacensis et domnus Pontius abbas Case Dei fratresque eorum in Claromontensi concilio per manum domni pape Urbani secundi et venerabilium archiepiscoporum domni Hugonis Lugdunensis et domni Aldeberti Bituricensis aliorumque multorum religiosorum virorum sopita omni simultate que inter eos ex quibusdam occasionibus emerserat in pacem et concordiam redierint Sciendum itaque est quia domnus abbas Poncius et fratres Case Dei concesserunt domno Hugoni abbati et fratribus Cluniacensibus Boortense monasterium et ecclesiam de Amberto ecclesiam quoque Sancti Stephani de Castello et ecclesiam de Digniaco atque ecclesiam de Cosantio ecclesiamque de Vongeio et ecclesiam de Prisseio atque ecclesiam de Sivriaco cum omnibus earum appendiciis tam in terris quam in possessionibus quam in decimis ceterisque reditibus et partem decime de ecclesia Cortiaci partem quoque decime quam habebant in ecclesia de Judeis ut habeant deinceps hec omnia in perpetuum E converso domnus abbas Cluniacensis et fratres ejus concesserunt domno abbati Case Dei et fratribus ejus obedientiam de Castellione juxta castrum Corsiacum et ecclesiam de Casa Mediana cum omnibus ad eam pertinentibus ut possideant ea omnia in perpetuum ita tamen ut in Casa Mediana habitantes monachi preter duos aut tres non habeantur habitantes autem in castellio quod vocatur Castellucium habebunt facultatem sepeliendi vel in cimiterio capelle ipsius castelli vel in ecclesia de Auzac que est parrochialis Cetera vero omnia que eo die in quo hec concordia facta est aliqua investitura tam fratres Cluniacenses quam fratres Case Dei tenebant finierunt si[bi] in perpetua pace nec si[bi] deinceps ea ad invicem calumniabuntur Convenerunt etiam inter se ut quecumque de cetero terre vel possessiones si[bi] darentur ab illis qui ea aliqua investitura tenerent fratres illi qui inde a cocumque donum susceperint eas sibi sine calumpnia et questione aliorum habeant In ecclesiis vero adquirendis quicunque eorum primum partem adipisci dono ejus qui eis investitus esse poterit tenebit eam in pace nec quilibet alterius congregationis vim aut calumpniam inferre poterit nec acquirendi vel edificandi ecclesiam in ipsa parrochia licentiam vel facultatem habebit Clericorum autem vel militum quisquis in extremis positus cuicumque loco eorum sese ad sepeliendum destinaverit ibi sine calumpnia sepelietur et quecumque dederit locus ipse in pace retinebit etiamsi se vel sua p[r]ius alteri parti devoverat excepto quod si aliquis alius cum investitura primum dederit non licebit ea nisi ipsis qui inde investiti fuerant habere Cupientium venire ad monasticum habitum et ordinem nulli suscipiendi aditus quocunque ire velit ab altero prohibebitur etiam sese si primum donaverit et si quia tunc largus fuerit locus ipse [quem ingreditur in pace] possidebit exceptis his que cum investitura aliis primum contulit Suscepti ad habitum transire ab uno ad alterum monasterium non poteri[n]t nisi forte cum licentia abbatis sui Actum publice apud Clarum Montem et laudatum atque confirmatum auctoritate [domini pape Urbani II ut] sic ab utrisque inconvulse teneatur Anno ab incarnatione Domini MXCV kalendis decembris indictione IIII