Charter Document - 02183692
Charter Number: | 02183692 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1095 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei universe Congregationi monasterii Sancti Dionysii quod situm est inter flumen Yoginie Castrumque Nogenti salutem et Apostolicam Benedictionem Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus sic iusta petentium votis benigna debemus assensione concurrere Icciro dilecti filii nostri Gaufredi comitis de Mauritania et eius Coniugis Beatricis devotioni duximus annuendum Is siquidem Comes Beati Dionysii Martyris monasterium in Carnotensi Parochia inter Yoginie fluvium et Castrum Nogenti ab avo suo fundatum et a Patre suo Rotroco ex parte edificatum sua tandem instantia consummavit consummatum et rebus suis donatum annuentibus venerabilibus viris Richerio Senonensi Archiepiscopo et Gaufredo Carnotensi Episcopo collaudantibus et subscribentibus tam uxore ejus supra nonominata Beatrice quam filio Rotroco sanctis Apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi Cenobio sub Reverendissimi Confratris nostri Hugonis Abbatis presentia obtulit quam oblationem nostra postulaverunt auctoritate firmari Nos igitur tam prefatum Beati Dionysii Monasterium quam omnia ad id pertinentia sub jure et dispositione Cluniacensium fratrum perpetuo permanere sancimus precipientes et sub districtione anathematis interdicentes ne quis umquam eumdem locum a Cluniacensis Cenobii unitate subtrahat Auctoritate etiam Apostolica statuimus ut quecumque dona quascumque possessiones prefati Comites vel alii quilibet fideles de suo jure eidem Monasterio contulerunt sub Apostolice Sedis tutela integra semper et illibata permaneant Vicus scilicet supra memorate adjacens Ecclesie cum decem prati agripennis et tota in circuitu Ecclesie terra usque ad Rodnam fluvium et super ipsum duo molendina Terra Burchardi cum Broilo Terra de Belseria et de Asconis villa Ecclesia sancti Hilarii cum decimis et appendiciis suis omnibus Ecclesie sancti Leobini de Flaciaco sancti Leobini de Bracle sancti Hilarii de Becanis villa sancti Albini de Coldreciolo sancte Marie de Margone sancti Petri de Bruyeria sancti Martini de Berduis Ecclesie sancti Joannis de Mauritania sancti Macuti et sancti Germani Ecclesia sancti Albini de campo rotundo cum tota Nigelle terra et appendiciis suis omnibus Super Heram fluviolum in loco qui dicitur Vivariis terra omnis culta et inculta exquisita et inquirenda cum pratis sylvis et servorum rebus ibidem et in Comitatu Mauritanie commorantium In Cenomanensi Episcopatu Ecclesia sancti Petri de Cetone Saltus consuetudinarii tam ad usus Ecclesie quam ad usus Monachorum et hominum suorum preter saltum Perticuli In omnibus saltibus pascua porcorum Monasterii gratis In loco qui dicitur Oratorius terra unius aratri In Morisim villa unius aratri terra In fracta valle decem agripenni vinee molendinum de Ruitaria terra de Bremum Curte terra Bonnaci cum mediatoriis earum Piscaria in Yoginie fluvio a vado Bellivillaris usque ad aquam que dicitur Edera medietas Bebanis ville et sylva que dicitur Ostenganis Decima Telonei Mauritanie castri Telonei quoque Nogenticastri decima Decima etiam Pasnadii sylve que nominatur Resno Item Ecclesia sancti Stephani et sancti Joannis in Nogenti castro [Sanctus Hilarius Sanctus Joannes Sanctus Stephanus Sancta Maria in castro Nojomi Sanctus Martinus de Magone Sanctus Albinus de campo rotundo Sanctus Albinus de Codricello Sancta Maria Magdalene de Ferraria Sanctus Hilarius de Bellenvilla Sanctus Joannes de Petra fixa Sanctus Petrus de Aponviller Sanctus Anastasius de Ronviller Sanctus Salvator de campo rotundo Sanctus Petrus de Boscnilete Sanctus Martinus de Vnverre Sanctus Leobinus de Flacci Ecclesia Oratorii cum appendiciis et decimis omnibus Hec habentur in Episcopatu Carnotensi In Cenomanensi Episcopatu Ecclesia sancti Petri de Cetone Ecclesia sancti Vlfacii Sanctus Petrus de Mauvis Sanctus Prejectus de Vileris Sanctus Hilarius qui est juxta sanctam Ceronnam Sancta Maria de Bure Sanctus Martinus de Loiseel Sanctus Germanus de Loisilz Sancta Maria Sanctus Joannes Sanctus Macutus de Mauritania Sanctus Audoenus de Tesval Sanctus Gervasius de Feris Sanctus Audoenus de Verreriis Sanctus Martinus de Beloto Sanctus Martinus de Berziis Sanctus Martinus de Jamagiis Sanctus Petrus de Brueria] Preterea quecumque vestrum Cenobium hodie juste possidet sive in futurum juste canoniceque poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Carnotensis Episcopi reverentia Si qua sane in futurum Ecclesiastica secularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire tentaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis auiem eidem Cenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Datum apud Clarum montem Arvernie per manum Joannis sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis indictione tertia tertio Kalendas Decembris anno Dominice Incarnationis MXCVI Pontificatus vero Domni Vrbani secundi Pape anno octavo