Charter Document - 02183690
Charter Number: | 02183690 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1095 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego frater Hugo humilis Cluniacensis Abbas Frater P Prior Lehuni totusque eiusdem loci Conuentus dicti Cluniacensis ordinis Ambianensis Dioecesis Quod ad requestam Domini Ioannis Asso prepositi nostri Prioratus de Lehuno confirmavimus ea confirmamus tenore presentium omnia et singula iura Priuilegia prerogativas libertates et preeminentius sui officij Prepositure spectantia fecundum formam et tenorem fundationis dicti officij et confirmationum nostrorum predecessorum super predictum officium factarum Dando illi omnem Iustitiam et Iurisdictionem mediocrem et bassam tam in villa Lehuni quam in omnibus villis et villagiis in quibus Iurisdictionem et dominium habemus et habere poterimus in futurum cum omnimoda potestate sibi dandi unum Locumtenentem in quolibet villagio nostra Jurisdictionis cum Greffiario Procuratore et Clientibus destituendique illos toties quoties sibi libuerit et alios loco illorum constituendi Cum libertate et potestate percipiendi omnes et singulas emendas sexaginta solidorum parisiensium et infra obolum et defectus litis contestationes apeaux aban replains defaults personales et dandi omnia et singula congiaria cum profectibus ex eis provenientibus Et generaliter potestatem percipiendi omnes profectus procedentes tam ab alta Iustitia quam a mediocri et bassa demptis tamen confiscationibus et emendis arbitrarijs in quibus non percipiet nisi summam sexaginta solidorum parisiensium Et cum hoc volumus ut toties quoties contigerit dictum Prepositum ire extra dictum Prioratum pro nostris negotijs et eius Prepositure pro suis expensis eius servitore et duobus equis suis sibi dari a Receptore dicti nostri Prioratus pro qualibet die sex decem solidos turon et cum hoc ei nutrire duos equos expensis dicti Prioratus sicuti consuetum est temporibus retroactis Volumus preterea quod casu quo contigerit dictum Prepositum et eius successores extra predictum Prioratum moram tenere quod percipiat tantum de victu et vestitu a nobis et nostris successoribus et a nostro Conuentu quantum perciperet si presens adesset Quod ut omnia et singula supradicta remaneant firma et stabilia sigilla nostra cum sigillo nostri Conuentus presentibus literis duximus apponenda Datum Lehuni Anno Domini millesimo nonagesimo decimo quinto die quarta mensis Nouembris huius rei sunt testes Gavfridvs Subprior Lehunensis Galtervs Prior de Dauesnecour N Prior Sancti Taurini Simon Sacrista et quam plures alij [] Datum per copiam per me Notarium sub signatum Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo octauo sexta Martii