Charter Document - 02183688

Charter Document - 02183688


Charter Number: 02183688
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Fragment
Date: 1095
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit vobis quo tempore Rex Sancius armis augende ditioni incumbebat venisse Comitem Bigerrorum et nobilem virum Guastonem Despes aliosque nobiles Equites ex Vasconia cum regiis nonnullis ad Exeam expugnandam Cumque viderent Rex atque Comes necnon ali nobiles Equites usque adeo munitum esse locum ut non posset infidelibus Mauris abripi tum Comes Bigerrensis et D Guasto Despes aliique Equites Regi dixerunt Tam arduum munimentum quod a tanto tempore obsidemus expugnare non possumus si tamen volueris domine quam rem facere Deo opitulante locum expugnaturus es a Respondit Rex se quidquid proposuerint facturum esse ut munimentum assequi possit Tum Comes et Equites Domine inquiunt sit tibi in Vasconia esse Monasterium dictum B Marie de Silva Majore ubi miracula multa per virtutem et per merita cujusdam Sancti ibi quiescentis cui nomen S Geraldus eduntur In isto autem humiliter explentur precepta legis et opere misericordie ibidem multe eleemosyne erogantur Sue tibi nostro cum et in multaque pia opera eduntur Tunc dominus Rex auditis miraculis et virtutibus quas Dominus Deus noster per merita istius Sancti operabatur Comiti et Equitibus dixit Quid autem me vultis facere Responderunt Comes Nobiles et Equites Hunc locum de Exea occupare vel acquirere non possumus sine auxilio Dei Virginis Marie et istius S Geraldi de Silva Majore quamobrem opus est ut promittas nobis et presentibus nobis juramentum prestes Deo S Marie et S Geraldo de Silva Majore te si nobis auxilium prestare velint nobisque victoriam contra infideles concedere ac munimentum de Exea in manus nostras tradere concessurum statim esse atque in perpetuum decimas et primitia panis et vini et olivarum et linorum et gregum majorum minorumve pecudum omniumque rerum agri fructum ferentium Tunc dominus Rex illud concessit ac juramento confirmavit promisitque Domino Deo Jesu Christo et S Marie et isti S Geraldo de Silva Majori se cum primum locum de Exea expugnare potuerit et Mauros infideles superare [si inquit Dominus Deus et Beata Maria et dominus S Geraldus virtutem fortitudinemque sibi dederint ad vincendos infideles ita ut memoratus locus in potestatem suam cedat] daturum primitias ac decimas integras illarum omnium rerum supra memoratarum et postulatarum a Comite Nobilibus et Equitibus predictis Cumque Rex hec pollicitus esset orationem emiserunt et cum lacrymis gemitibusque se devote commendaverunt Domino nostro Deo B Marie et isti S Geraldo Monasterii de Silva B Majore cujus primus Abbas fuerat Cumque peccata sua omnia contritione confessi essent vera penitentia perseverarent omnes concordi animo spe ac vera fide muniti erga Do minum Deum B Virginem Mariam et istum S dominum Geraldum de Silva Majore expugnationi memorati loci de Exea fortiter incubuerunt in illudque oppidum de Exea irruerunt capto que loco Mauros occiderunt ac victoriam de infidelibus reportarunt atque ab illo tempore decime et primitie supradicte loci de Exea pertinuerunt ad memoratum Monasterium B Marie et S Geraldi de Silva Majore in cujus honorem locus expugnatus est edificataque est Ecclesia domus et cimiterium intra oppidum et munimentum de Exea que Ecclesia vocata est Abbatia de Exea in qua collecte fuere predicte decime et primitie ejusdem loci omni tempore juxta piam promissionem factam a dicto domino Rege ad a dicto domino Rege ad memoratos Comitem Nobiles et Equites Facta est hec expugnatio loci de Exea Nonis Aprilis anno Dom Incarnat mxcv