Charter Document - 02183687

Charter Document - 02183687


Charter Number: 02183687
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1095
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus Episcopus servus servorum Dei Reverendissimo Fratri Hugoni Monasterii Cluniacensis Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Cum omnibus sancte Ecclesie filiis ex Sedis Apostolice auctoritate ac benevolentia debitores existamus venerabilibus tamen personis atque locis maxime que Apostolice sedi semper specialius ac devotius adheserunt queque ampliori Religionis gloria eminent propensiori nos convenit charitatis studio imminere Tibi ergo Reverendissime ac dilectissime frater tam ex antiqua Sedis Apostolice familiaritate quam ex nobilissima tue tuique Cenobii Religionis reverentia singularis a nobis debetur prerogativa dilectionis Quidquid igitur libertatis quidquid immunitatis quidquid auctoritatis tibi tuisque successoribus tuoque Cenobio per Antecessorum nostrorum Privilegia concessum fuisse constat nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus tradimus confirmamus Ea propter nos Capelle illi quam in honore et nomine S Odonis tua strenuitas extra Burgum ad Orientalem partem edificavit eam omnino libertatem eam immunitatem presentis decreti authoritate concedimus quam Apostolice memorie predecessor noster Gregorius Capellis ceteris ejusdem Burgi suo privilegio confirmavit Ad hec adjicimus ut Monasterium sancti Austremonii de Mozaco sancte Marie de Vizeliaco S Petri de Altapetra Monasterium quod dicitur Sales numquam tue tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur Hoc ipsum de universis que inferius scripta sunt Monasteriis Ecclesiisve statuimus videlicet in Episcopatu Lugdunensi Ecclesia S Justi S Desiderii Ecclesia de Frontenaico de Rorterio In Matisconensi Ecclesia de Maleto de Otgers de Saviniaco de Seniciaco de Berziaco Ecclesia S Hippolyti S Martini sancte Marie de Casellis In Augustudinensi Ecclesia de Monrisalt de Pulignio de Blanchiaco de Monte S Joannis de Luciaco de Crupellis de Milpont Ecclesia S Mammetis S Christophori In Lingonensi Ecclesia S Eulalie S Joannis de Laona de Trualt de Arcu de Vandoura de Marmaissa de Altars In Basilea Ecclesia sancti Albani In Cabilonensi Ecclesia de Viniules In Arvernensi Ecclesia S Amandi sancti Sepulchri de Lavenna S Marie de Castello de Canariis de Montania de Nigrostabulo de Angerolis de Arumna In Viennensi Ecclesia de Artaz Moras Mantula Loteng Monte Castaneto In Gratianopolitano Ecclesia de Alavart de Avalun de Teies de Valbones de Visilia In Valentiniense Ecclesia de Chabeuil de Castellis de Ales de Urz In Diensi Ecclesia sancti Sebastiani sancte Euphemie sancti Petri de Trefrort de Arun de Aurel de Calciun de Castellonovo In Tulensi Ecclesia de Domna Maria de Frondonis villa In Metensi Ecclesia de Tihencurt In Lemovicensi Monasterium quod dicitur Boort In Belvacensi Ecclesia sancti Lupi in Sylvanectensi Ecclesia sancti Christophori In Meldensi Ecclesia sancte Marie de Nantolio In Parisiensi Ecclesia sancte Marie de Longoponte de Alneto In Ambianensi Ecclesia sancti Petri de Lehuno In Morinensi Ecclesia sancti Michaelis In Suessionensi Ecclesia sancti Petri de Consiaco In Longobardia Monasterium sancti Valeriani de Castello Rhothobio sancti Mayoli de Papia sancti Michaelis de Mucharione sancti Mayoli de Castemola sancte Marie de Feraria cum omnibus que in Lomello et Lomellina Gonteranus dedit Ecclesia sancte Marie de Lacu In Vercellensi Episcopatu Monasterium sancti Petri de Castellitio sancti Joannis de Baina sanctorum Joannis et Pauli de Sandaliano sancti Martini de Salamone sancte Marie Ferminiana Ecclesia de Parione de Calvallio sancti Petri de Sade In Pergamensi Monasterium sancti Jacobi de Pontida cum his obedientiis Presiate Mediolaco Portiziana Mauringo Glariola Verziliano Maglo Sala Vultulina sancti Pauli cum his obedientiis sancte Marie de Sarnecho sancti Petri de Umbriano sancte Trinitatis de Cremina sancti Petri de Madegniaco sancti Michaelis de Sencino sancti Martini de Rudiliano sancte Julie de Cazacho sancti Thome de Quintiano sancti Salvatoris de valle Camonicha sancti Andree de Brigniano sancte Marie de Canturi sancti Egidii de Vergesima Monasterium sancti Petri de Rodingo sancti Petri de Provallo cum his Cellis Trigulis Alfianello sancti Gabrielis de Cremona cum cellis suis que site sunt in castro Fontanelle Trigulo Grumello Scandolario Brixiana juxta Virolam In Placentia Monasterium sancti Gregorii cum his cellis Ecclesia sancti Leonis de Miradolo sancti Laurentii de Cuminiaco In Laudensi Monasterium sancti Marci cum his cellis sanctorum Firmi et Rustici de Fratta sancte Crucis de Vicodardo sancte Marie de Calventiano Monasterium sancti Joannis de Vertumade cum suis Ecclesiis sanctorum Martyrum Cassiani et Hippolyti de Vlzade sancte Marie de Laveno et sancte Helie de monte Veglimo cum universis appendiciis et pertinentiis suis Hec omnia vel que in futurum Domino adjuvante poteritis adipisci tibi tuisque successoribus ita perpetuo regenda disponenda ac possidenda firmamus ut nemini umquam liceat eorum aliquid a Cenobii Cluniacensis unitate subtrahere Porro sicut a beate memorie Pape Gregorio in Romana Synodo et a nobis nuper in Placentina statutum est presentis privilegii auctoritate decernimus ut nulli sit Archiepiscopo nulli Episcopo nulli Apostolice Sedis Legato facultas sine certo Romani Pontificis pr[]cepto adversum vos aut vestrum Cenobium excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam neque vestra vobis invitis judicia ventilare Dalmatice Sandaliorum Compagorum Chirotecarum et mitre usum in festivitatibus octo precipuis sicut tibi concessus est ita tuis quoque successoribus pro tue Religionis ampliori dilectione concedimus Si qua vero Ecclesiastica secularisve persona hujus privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi Amen Datum Placentie per manum Joannis sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis decimo septimo Kalendas Aprilis indictione tertia anno Dominice Incarnationis MXCV Pontificatus autem Domni Vrbani secundi Pape anno octavo