Charter Document - 02183686

Charter Document - 02183686


Charter Number: 02183686
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina atque humana decretum auctoritate est ut traditiones seu rerum commutationes cartis inserantur scriptaque ad posterorum notitiam transmittantur ne aliqua decessione vel successione varientur Ideoque notum omnibus presentibus et futuris esse volo quod ego Durannus prepositus de Berziaco dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus meum alodum fevum tenemen et prefecturam quam de ipsis tenebam fratribus et parentes mei tenuerunt de domno Wigone et Rotberto in villa de Berziaco et in agro ejus dimitto Pro hoc quoque pacto accepi ab ipsis fratribus XL solidos et ut fideliter custodiam deinceps S Duranni qui hoc donum fecit S Rittrudis ejus uxoris S Bernardi et Duranni filiorum ejus atque Rotberti S Constantini S Stephani S Gaufredi S Girberti S Gongoldrici S Ingelfredi