Charter Document - 02183679
Charter Number: | 02183679 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1094 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domini ac Salvatoris nostri vox est in Evangelio dicentis Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula et iterum Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Proinde ego Rotbertus clericus de castello Mussalt postea monachus recogitans quam multas quamque innumeras contra creatorem meum in hoc miserabili seculo contraxi offensiones decrevi cum consilio amicorum meorum dare aliquit de rebus mihi a Deo donatis que jure hereditario possidere visus sum Cluniacensi monasterio quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cui domnus Hugo abba Dei ordinatione preesse videtur ecclesiam Sancte Marie que sita est in villa cui dicitur Puluniacus cum decima presbiterali et sepultura et tota offerenda In alia quoque ecclesia que cernitur esse sita in villa que dicitur Cropellis ad supradictam ecclesiam pertinente do simili modo duas partes de decima duas quoque partes de sepultura ac nichilominus duas de offerenda partes Testes hujus doni fuerunt Hugo Frotgerius miles Hugo cognomento Bescort item Wilelmus Bescort qui hoc donum laudaverunt confirmando rursus Wido monachus de Milpont cum fratribus suis Girbertus miles fratresque ipsius Si quis vero donum hoc calumpniatus fuerit eterni anathematis jaculo feriatur nisi ex corde penituerit Anno incarnationis Dominice millesimo XCIII factum est hoc testamentum Filippo rege regnante