Charter Document - 02183677

Charter Document - 02183677


Charter Number: 02183677
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine regis eterni Ego Willelmus miles de Sancto Pontio cum fratribus meis Petro videlicet clerico Stephano quoque et Pontio militibus relinquimus atque werpimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cenobio omnes calumpnias quas habuimus in terra ipsius loci que est in vicinio ville que dicitur ad Sanctum Pontium in silvis in pratis in terris cultis sive incultis seu in ceteris rebus pro anima Leotaldi fratris nostri atque omnium antecessorum nostrorum Hoc autem fecimus in manu domni Stephani qui tunc temporis erat decanus Galuniacensis ville in cujus custodia jam dicta terra esse dinoscitur insuper ex nostra parte addentes tres andaginos cujusdam prati et unam terram super mansionem Guntaldi rustici Testes vero hujus werpitionis sive doni fuerunt hi domnus Lanbertus Discalcius Arlulfus de Germola et Ugo frater ejus Rotbertus de Sancto Pontio et Girardus frater ejus Bernardus prepositus Sancti Pontii et Bruno de Burgundia Facta est carta anno Verbi incarnati millesimo XCIII Petrus cognomento Gobius Cluniacensis ecclesie cantor me scripsit