Charter Document - 02183675
Charter Number: | 02183675 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1094 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Subsequentibus vero annis in Concilio quod fuit in Augustiduno Abbas S Petri Carnotensis clamorem in Concilio coram omnibus fecit dicens Monasterium sancti Dionysij Nogenti castri a Monachis Cluniacensibus sibi auferri protestans donum a Comite Rotroco factum precarique ut auctoritas synodalis iuberet eum sibi reddi Tunc legatus domni Gaufridi Comitis filij Rotroci qui fuerat ad Concilium directus ab ipso surgens in medio dixit coram omni Concilio falso eum calumniari se esse paratum omnia quecumque preciperet Concilium perficere illum falsa verba proponere quia tempore domni Rotroci Comitis quando ipse Comes Monasterium quod pater suus et ipse construxerant voluit dedicari ipsum Abbatem eandem calumniam fecisse contestans ipsam Cellam sibi ab ipso Comite condonatam Tunc ipse Comes Rotrocus molestissime ferens donum quod ipse non fecerat sibi imponi duos milites et unum clericum me scilicet ipsu qui modo adito in Concilio et hec verba vobis renuntio Carnotis misit ut coram Episcopo et omni Carnotensi Capitulo super sanctum Evangelium fidem faceremus quod ipse Comes Rotrocus ipsi Abbati neque ulli unquam alicui aliquod donum fecisset Tunc me quia eram in ordine clericali interrogavit domnus Gauffridus Carnotensis Episcopus cora avunculo suo Pariseorum Episcopo qui tunc aderat cum illo in Carnotensi Capitulo si ipse facerem fidem super sanctum Evangelium et alij focij mei inlatam calumniam esse falsam Ad quod ego extendens manum super fandum Evangelium me et illos esse paratos ad defendendam illam calumniam Tumque demum dixit Episcopus Pariseorum eidem Abbati S Petri ut consuleret sibi nos esse paratos ad convincendum illum sibi vero nihil aliud acquirendum nisi ira atque discordia At ubi vidit Abbas nihil proficuum sibi coram omni Capitulo Carnotensi in latam calumniam gerpivit Post dedicationem vero Monasterij ubi se vidit Comes Rotrocus ad finem declinari eundem Abbatem S Petri petiit ut sibi aliquem de Monachis suis condonaret ut eum Abbatem Monasterij S Dionysij faceret sed tamen pro hoc nullam subiectionem de eodem Monasterio sibi speraret Tunc ipse Abbas unum de suis Monachis ei dedit nomine Hubertum qui ante Abbas S Petri extiterat Sed auctoritate Synodali clarescentibus culpis depositus atque ipsi Huberto Comes Rotrocus baculum in manu dedit et ipsi curam Monasterij commisit atque post paucos dies ipse Comes Rotrocus vitam finivit Post cuius mortem videns filius eius Comes Gaufridus ipsum locum in deterius ire ipsi Huberto dixit ut si Abbas esse posset Monasterij regimen teneret si vero non locum dimitteret Tunc ipse Hubertus abiit ad Concilium quod fuit in Sanctonica civitate et Cardinali omnem causam suam intimavit petens se ab ipso Abbatem ordinari Quique dixit illi quia erat iam de alia Abbatia depositus et neque ipsam neque aliam ulterius posset habere atque ita recursus est inanis Tamen fingens se apud Comitem Gaufridum Abbatem se posse esse ad aliud Concilium quod fuit Seldulium perrexit Sed sicut de primo ita et de fecundo reversus est inanis Tunc Comes Gaufridus precepit ei ut locum dimitteret eo quod ipse Abbas esse iam non posset Post cuius discessum videns Comes Gaufridus locum ipsum quotidie in deterius ire quedam Monachum nomine Ascelinum Grammaticum Cluniaco transmisit et donum de eodem Monasterio S Dionysij Deo et S Petro Cluniacensi fecit Quod donum domnus Abbas Cluniacensis suscipiens duos de suis Monachis transmisit domnum Robertum et domnum Hubertum qui fuit prior eiusdem loci Post hec vero ad Concilium quod fuit in civitate Meldis ipse Abbas depositus supradictus Hubertus perrexit et cora Cardinali clamorem in Concilio de Cella S Dionysij fecit Tunc bone memorie domnus Hubertus Prior Celle S Dionysij coram Cardinali venit quem tamen ipse videns et cognoscens ei osculum pacis prebuit et coram se eum sedere fecit Quem videns predictus accusator Abbas Hubertus depositus a domno Cardinali ita honorari fuga lapsus latenter de Concilio exiit et clamore quem fecerat innocuum dimisit Tunc domnus Hubertus Prior loci S Dionysij coram Cardinali causam suam et donum quod Cluniacus de Cella S Dionysij habebat intimavit Ad quod Cardinalis predictum calumniatorem inquiri fecit sed eum nullatenus valuit invenire Tuncque coram omni Concilio donum quod factum fuerat Deo et S Petro Cluniacensi confirmavit et omne Concilium corroboravit atque ita omnis calumniatio cessavit vique in Concilium Augustidunensis post quindecim annis T Supradictus enim Abbas S Petri Carnotensis in Concilio quod fuit in Augustiduno se clamavit de Monasterio S Dionysij Ad quam clamationem Cardinalis ita respondit quia ipse bene sciret quomodo ipsa Cella Deo et S Petro Cluniacensi data esset auctoritatemque quam ipse fecerat in Concilio civitate Meldis statimque subiunxit Deo et S Petro confirmavi et iterum confirmo Tamen ante domnum Abbatem Cluniacensem iret et si eam illi condonaret ipse acciperet si vero non taceret Tunc ipse Abbas S Petri Carnotensis ad domnum Abbatem Cluniacensem venit atque clamorem coram ipso de Cella Dionysij Nogenti fecit Ad quod domnus Abbas Cluniacensis ita respondit ut si vellet iterum in Concilio se clamaret paratum esse legatum domni Gauffridi Comitis qui Deo et S Petro Cluniensi donum de eodem Monasterio fecit ut convincat eum in Concilio coram omnibus Episcopis Ad quod ipse Abbas respondit nullam clamationem se amplius facere Tumque denuo domnus Abbas Cluniacensis dixit ut si clamorem in Concilio facere nollet cum Abbatibus vicinis suis qui aderant in Concilio per triduum sibi consuleret quod sibi utile sciret Tertio vero die ipse Abbas S Petri Carnotensis coram domnum Abbatem Cluniacenfem cum Episcopo de Aras et Abbate S Launomari Blesensis atque Abbate S Florentini Bonevallis venit dicens quod neque in Concilio neque ante illum amplius quicquam de hac re esset clamaturus Atque ita fuit omnis contentio finita de Cella S Dionysij Nogenti castri Testes qui hoc viderunt et audierunt Domnus Hugo Abbas Cluniacensis Domnus Episcopus de Aras Domnus Bernardus Abbas S Launomari Blesensis Domnus Robertus Abbas S Florentini Bonevallis Holduinus Sanaris Cantor Carnotensis Arnaldus Archidiaconus de Curuavilla Giraldus Capellanus domni Yuonis Carnotensis Episcopi Ademarus Decanus