Charter Document - 02183674
| Charter Number: | 02183674 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1094 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Testante sacro eloquio Divicie viri anime ejus sunt redemptio oportetque ut dum unusquisque consistit in corpore prout fuerit possibile studeat helemosinis redimere peccata sua et facere sibi amicos de iniquo Mamona qui se recipiant in eterna thabernacula Quod ego Hugo de Berziaco perpendens recolensque me premi gravi peccatorum sarcina ob delenda eadem peccata cedo beatis apostolis Petro et Paulo atque Deo servientibus in Cluniensi monasterio cui magis prodesse quam preesse videtur venerabilis pater Hugo aliqua que mihi obvenerant jure hereditario ut dum in presenti de mea abundantia illis concurro in futuro eorum abundantia mee inopie fiat supplementum Dono itaque Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ipsis servientibus in prefato monasterio ecclesiam parrochialem de Berziaco cum sepultura et cimiterio et censu domorum que sunt in cimiterio oblationibus quoque tam pro vivis quam defunctis medietatem quoque decimarum panis et vini totius parrochie sicut Bernardus presbiter actenus tenebat ipso Bernardo consentiente et factum laudante et quicquid in ea habuit verpiente Cedo etiam laudo et confirmo eidem loco mansum quem dedit Faletrudis soror mea pro filio suo defuncto cum universis appenditiis suis set et vineas de Soloniaco laudo quantum possum salvo quod feci sacramento Si quis autem vel ego vel heres meus proheres aut parens hanc donationem irritam facere et ei contradicere voluerit nisi resipiscens digne penituerit sit pars ejus cum his qui dixerunt Domino Deo Viarum tuarum scientiam nolumus recede a nobis et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit atque anathema maranata in perpetuum sit S Hugonis qui hoc donum fecit et firmare rogavit S Warolfi S Hugonis de Mediolano S Pontii de Soloniaco S Gausceranni de Valentinis S Rotberti Dalmatii S Wichardi de Soloniaco S Duranni de Sancta Maria S Hunberti prepositi de Cluniaco S Wichardi Waschet et Richardi servientium ipsius Actum Cluniaco publice VI nonas martii V feria anno incarnationis Dominice MXCIII indictione II epacta I concurrente VI regnante Philippo Francorum rege
