Charter Document - 02183673
Charter Number: | 02183673 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino atque Reverentissimo Cluniacensi Abbati Hugoni omnique beati Petri Congregationi R[aimundus] Comes eiusque filius [Alfonsus Raimundi] et H[enricus] Comes eius familiaris cum dilectione salutem in Christo Sciatis Karissime Pater quod postquam vestrum vidimus legatum pro Dei omnipotentis atque Beati Petri Apostoli timore vestreque dignitatis reuerentia quod nobis mandastis in manu Domni Dalmatii Geret fecimus In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Pignus integre dilectionis quo coniuncti sunt in amore R[aimundus] Comes Comesque H[enricus] et hoc iuramento Ego quidem H[enricus] absque ulla diuortii falsitate tibi Comiti R[aimundo] membrorum tuorum sanitatem tueque vite integram dilectionem tuique carceris inuitam mihi occursionem iuro Iuro etiam quod post obitum Regis Il[defonsi] tibi omni modo contra omnem hominem atque mulierem hanc totam terram Regis Al[fonsi] defendere fideliter ut Domino singulari atque occurrere preparatus occurram Iuro etiam si thesaurum Toleti prius te habuero duas partes tibi dabo et tertiam mihi retinebo amen Et ego Comes R[aimundus] tibi Comiti H[enrico] tuorum membrorum sanitatem tueque vite integram dilectionem tuique carceris inuitam mihi occursionem iuro Iuro etiam quod post mortem Regis Il[defonsi] me tibi daturum Toletum terramque totam subiacentem ei totamque terram quam obtines modo a me concessam habeas tali pacto vt sis inde meus homo et de me eam habeas Domino et postquam illas tibi dedero dimittas mihi omnes terras de Leon et de Castella Et si aliquis mihi vel tibi obsistere voluerit et iniuriam nobis fecerit guerram simul in eum vel vnusquisque per se ineamus vsquequo terram illam mihi vel tibi pacifice dimittat et postea tibi eam prebeam Iuro etiam si thesaurum Toleti prius te habuero tertiam partem tibi dabo et duas remanentes mihi seruabo Fiduciam quam Comes R[aimundus] fecit in manum Domini Dalmatii Geret Si Ego Comes R[aimundus] nom possum tibi Comiti H[enrico] dare Toletum ut promisi dabo tibi Galleciam tali pacto ut tu ad innuas mihi adquirere totam terram de Leon et de Castella et postquam inde Dominus pacifice fuero dabo tibi Galleciam ut postquam eam tibi dedero dimittas mihi terras de Leon et de Castella Igitur Deo iubente sic quoque Sancta Dei Ecclesia piis orationibus interueniat amen