Charter Document - 02183669

Charter Document - 02183669


Charter Number: 02183669
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1093
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo tercio duodecimo mensis julii indicione prima monasterio Sancti Petri scito in loco qui dicitur Clugneto Ego Agnes filia Lanfranci et conjus Alberti que professa sum ex nacione mea legi vivere Longobardorum ipso namque jugale meo mihi consentiente et subter confirmante et juxta legem ut si quiscumque de lege sua subdescendere voluerit et pacciones atque convenientias fecerit istud non imputetur contra legem quod ambe partes voluntarie faciunt et qui talem cartam scripserit culpabilis non invenietur esse Propterea dixi Promitto atque expondeo me ego quidem Agnes una cum meis heredibus parti ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit ut amodo unquam in tempore non habeamus licenciam nec potestatem per ullum vis ingenium ullamque occasionem quod fieri potest agere nec causare adversus partem ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit nominative de illa portione de capella una cum omnibus casis et rebus territoriis atque decimis ad illam portionem pertinentibus juris ipsius monasterii que esse videntur in loco et fundo Clizano sicut obvenit ad partem ipsius monasterii a isto Alberto jugale meo dicendum quod nobis aliquid exinde pertinere debet sed omni tempore ego et mei heredes exinde taciti et contenti permaneamus Quod si ammodo aliquando tempore ego quidem Agnes aut mei heredes vel nostras summittentes personas de predicta portione agere aut causare vel removere presumserimus vel si aparuerit ullum datum aut factum vel quod scriptum quod nos exinde in aliam partem fecissemus et claruerit tunc cumponamus ego quidem Agnes et mei heredes parti ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit istam porcionem in duplum sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub extimacione in consimili loco et insuper penam argenti libras decem Quidem et ad hanc confirmandam promissionis cartam accepi ego quidem Agnes a te Davit priore ex parte ipsius monasterii launechild capellum unum ut hec mea promissio sicut supra legitur ad partem ipsius monasterii omnibus temporibus firma et stabilis permaneat atque persistat Actum in loco Isex feliciter Signum manus iste Agnes que hanc cartam promissionis fieri rogavit et istum launechild accepit [] Signum manus istius Alberti qui eidem conjugi sue consensit [] Signum manuum Loterii et Gosfredi seu Alberti testes Ego Petrus notarius et judex sacri palatii post tradita complevi et dedi