Charter Document - 02183667
Charter Number: | 02183667 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1093 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint universi sancte ecclesie filii tam presentes quam futuri quod domnus Landricus venerabilis Matisconensis ecclesie episcopus Cluniacum veniens et cum venerando patre Hugone ejusdem loci rectore pro mutua familiaritate colloquium habens interpellatus a fratribus et patre prefato contulit eis ecclesiam parrochialem de Berziaco in honore beate Marie consecratam ante adventum suum cum clericis suis communicato consilio quorum consensu hoc donum fecit beato Petro atque Cluniacensi monasterio Dedit autem ecclesiam cum presbiteratu suo cimiterio baptisterio oblationibus et decimis et omnibus omnino suis pertinentiis retentis tantum in usus suos jure sinodali et parada annuali Affuerunt cum eo aliqui proprie ecclesie sue filii Artaldus archidiaconus et archipresbiter Uldricus qui hoc factum vice canonicorum Matisconensium laudaverunt et ad posteritatis memoriam litteris mandari rogaverunt Hugo nichilominus frater episcopi ipsius Augustudunensis canonicus et ex nostris Oddo Cluniacensis capellanus et medicus Adalardus Actum publice Cluniaco anno Dominice incarnationis millesimo XCII indictione II feria II mense marcio