Charter Document - 02183665
Charter Number: | 02183665 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1092 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctorum potentissimo conditori digne servire cupientibus ejusque promissionis hereditatem adipisci desiderantibus omnibus christicolis ab eodem summo conditore formatis et reformatis talis assidua et cotidiana debet esse intencio et cura quatinus ipsi a quo sibi humanam et rationabilem collatam esse noverint substanciam subdi benigno animo et obedire studeant summo studio atque eis multum est exoptabile non solum ut bonorum operum exsecutione ipsius evadere possint terribilem iram set etiam summa sollicitudine procurandum ut pro caritate et justicie operibus ejusdem piissimi creatoris exoptatissimam mereantur consequi gratiam ejusque cohabitationis cum supernorum civium collegio digni efficiantur jocundissimam assequi leticiam Ego igitur in Dei nomine Humbertus audiens cotidie per sacrarum scripturarum auctoritatem male agentibus minari penas et juste operantibus promitti sydereas mansiones desiderans aliquod invenire confugium ubi possim declinare insidias meorum peccaminum nullum tam salubre potui reperire consilium quam si edificarem juxta possibilitatem meam aliquod monasterium monastice religioni aptum ubi cotidie Deo et sanctis ejus congruum exhiberetur servicium Ad hoc tamen agendum et perficiendum ad Cluniacense monasterium venerabilis Hugonis abbatis ejusdem cenobii fratrumque ibi degentium misi expetiturus auxilium Quorum consilio confortatus anno ab incarnatione Domini millesimo XCI regnante Heynrico rege nobilissimo inspirante Deo ut credo cordi meo ut ecclesiam de Curcellis cum omnibus appendiciis suis sicut Durannus presbiter ante tenebat donarem Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniacensi cui domnus Hugo abba preest omnibusque successoribus ejus ut ipsi jam dictum locum teneant et possideant Addo huic donationi sex jugera terre subtus villam et unum pratum quod ibi habebam et totam de vino decimationem de ipsa villa usamentum insuper in omnibus silvis campis pascuis aquis aquarumque decursibus nominatim etiam silvam de Bancon piscariam quoque in lacu positam per quindecim dies unam levatam Adjungo etiam huic dono ecclesiam de Curfrasno cum omnibus que ad eam pertinent exceptis duobus solidis quos ecclesia Sancti Stephani de Bevat debet ibi habere Supradictum vero locum cum omnibus que ad eundum locum concessimus ita [] ordinavimus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro remedio anime mee et pro remedio animarum patris mei Uldrici et matris mee Adalgui et fratris mei Cunonis conjugis mee patrisque sui Ezonis et matris sue Aremburgis et filiorum meorum atque filiarum antecessorum quoque meorum Sieboldi et alterius Sieboldi Rodulfi filii ejus advocati Udalrici filii ejus Cunonis avunculi mei Gausberti Sedunensis episcopi et omnium parentum nostrorum defunctorum presentium et futurorum pro remedio etiam seniorum nostrorum et pro remedio Burchardi Lausonensis episcopi et pro remedio anime Duranni ejusdem ecclesie presbiteri pro remedio quoque animarum omnium seniorum seu hominum nostrorum necnon pro salute omnium illorum qui adjutores hujus helemosine extiterint Et si quis servus aut ancilla nostra aliquid de alodio suo ibi donare voluerit nos concedimus Si quis autem [quod absit et quod futurum esse non arbitror] extiterit aliquis aut ego aut ullus ex heredibus meis et liberis aut ulla opposita persona aut ullus homo qui hanc nostram donationem contradicere velit primitus omnipotentis Dei terribilem iram incurrat Sancteque Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat et insuper coactus centum auri libras ei cui calumpniam intulerit persolvat Qui hanc nostram donationem confirmare voluerint omnibus benedictionibus Domini repleantur et cum angelorum consortibus ad eterna gaudia perducantur Amen Trado etiam huic ecclesie servos et ancillas his nominibus Osburgam cum infantibus suis Adeleidam cum infantibus suis Ruzam cum infantibus suis Emilinam Riculfum