Charter Document - 02183664

Charter Document - 02183664


Charter Number: 02183664
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1092
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Johannes Dei gratia Aurelianensis episcopus notum esse volo cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quia adiit presentiam nostram Albertus Tescelini filius obsecrans ut ecclesiam temporibus predecessorum nostrorum Rainerii videlicet et Arnulfi episcoporum fundatam et edificatam apud Pithuerense castrum in alodo suo et participum suorum ultra fluvium Axonie ad caput pontis quam pro redemptione animarum antecessorum suorum sueque ipsius et uxoris sue heredumque suorum Deo sanctoque Petro Cluniacensi dederat liberam omnium consuetudinum nostrarum esse concederem quod salva consuetudine et subjectione ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis libenter concessi ita tamen ut solis illius loci vel alodi habitatoribus in ecclesia predicta divinum peragatur officium nullusque alterius ecclesie parrochianus vel ad baptizandum vel ad benedicendum seu ad tumulandum absque consensu proprie ecclesie sue ibi recipiatur nec etiam burgensium jam dicti castri ad habitandum quasi in refugio sine consensu nostro suscipiatur sed sicut supra diximus ecclesia illa libera et quieta sit nostrarum consuetudinum non reddens sinodum vel circadam ut cetere ecclesie et a matre ecclesia postulans et accipiens crisma et oleum more aliarum ecclesiarum Quam libertatem ne cui posterorum infi[r]mare liceat scripto memorie sequentium commendari volui utque firma et inconcussa permaneat manu propria subterfirmavi Actum Aurelianis anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo secundo regnante Philippo anno XXVIIII Signum Johannis episcopi S Santhonis decani S Groiffridi subdecani et archidiaconi S Radulfi archidiaconi S Hugonis archidiaconi S Johannis archidiaconi S Alberti militis S Tetbaldi S Simonis S Girardi S Teodevini S Stephani prepositi S Constantii S Odonis cancellarii