Charter Document - 02183663

Charter Document - 02183663


Charter Number: 02183663
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1092
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei reverentissimo fratri Petro cenobii Cavensis abbati et successoribus canonice promovendis salutem et apostolicam benedictionem in perpetuum Cum universis sancte Ecclesie partibus pro sedis apostolice auctoritate ac benevolentia debitores existamus illis tamen locis atque personis qui specialius ac familiarius Romane adheserint Ecclesie quique amplioris religionis gratia eminere noscuntur propensiori nos inducunt charitatis studio imminere Apostolice ergo memorie predecessoris nostri Gregorii septimi institutis tenacius adherentes Cavense cenobium cui summa religio viget quod ipse singulariter dilexit et sue institutionis privilegio communivit nos quoque hujus nostri privilegii pagina communimus et ab omni tam secularis quam ecclesiastice persone jugo liberum esse omnino decernimus Idem namque apostolicus pontifex dum in Romana sancta Ecclesia archidiaconatus adhuc officio fungeretur predictum locum a Gisulpho Salernitano tunc principe in cujus manu fuerat postulavit Cellas quoque plurimas quas usque ad id temporis spatium idem princeps in manu propria detinuerat ab ipso acquirens eidem sancto loco contulit absolute cum omnibus habitantibus et habitaturis tam in Cilenti monte ejusque pertinentiis quam in locis Pasciano Metelliano castro Sancti Adjutoris et pertinentiarum eorumdem locorum cum juribus angariis parangariis pensionibus solutis tam ratione terrarum quam pro quolibet focilari ipsorum locorum sicut nos ipsi in registro ipsius principis enucleatius vidimus contineri Quam donationem nos auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus Preterea Cluniacum locum illum famosum dirigens inde te ut abbatem predicto monasterio preponeret ascivit quem deinceps cum universis subjectis sive locis sive personis singulariter dilexit fovit atque tuitus est mox pontifex factus eorum libertatem decreti sui pagina confirmavit sic prestante Deo ab omnium viventium jugo liberum usque ad tempora nostra permansit Nostris autem diebus Alphanus Salernitane Ecclesie archiepiscopus confrater noster ad ejusdem loci subjectionem modis cepit omnibus anhelare Nobis itaque disponentibus basilicam ipsius loci dedicare ille sue Ecclesie minui jura clamitabat cui nos ex abundanti satisfactionem juris obtulimus ille autem cum ad postulatum et acceptatum actionis terminum pervenisset actionem aggredi refutavit Sic nos presentibus fratribus nostris reverendissimis episcopis Ubaldo Sabinensi Oddone Albanensi Berardo Prenestino Joanne Tusculanensi Brunone Signino Rangerio Regitano Gerardo Trojano Joanne Rioppolano et cardinalibus Ecclesie nostre Hermanno presbytero ex titulo Quatuor Coronatorum Gregorio presbytero tituli Sancti Vitalis Benedicto presbytero Sancte Susanne Gregorio ex diaconia Sancte Marie in via Lata Joanne ex diaconia Sancte Marie in schola Greca Petro ex diaconia in Sancto Adriano Jacobo ex diaconia Sancti Eustachii et Tencrone ex diaconia Sancti Georgii ad Velum aureum diaconibus astante etiam dilectissimo filio nostro duce Rogerio cum innumera clericorum et laicorum turba prestante Domino nostro Jesu Christo cujus vicem licet immeriti gerimus in terris ad honorem summe et individue Trinitatis manibus nostris propriis in eodem loco qui Metelliana Cava vulgariter nuncupatur basilicam dedicavimus die Nonarum Septembrium indulgentes eidem monasterio contemplatione cujusdam prerogative specialis charitatis quam experti fuimus in eodem cenobio imo potius perfectam religionis observantiam dum adhuc essemus in minoribus ordinibus constituti Ut quicunque in statu penitentie Domino opitulante fuerit positus et ad dictum locum accedens fuerit ibi uno die ante ipsius basilice consecrationem et per totum diem sequentem nec non in die Jovis sancti atque per totam diem Veneris sancti sequentem de omnibus peccatis de quibus vere contritus fuerit et confessus illam indulgentiam et veniam a Domino consequatur quam mereretur in eundo et redeundo ad sanctum Jacobum Campostellanum reliquis vero temporibus et diebus singulis causa devotionis illuc accedentes quatuor annorum et totidem quadragenarum indulgentiam suorum peccatorum obtineant de sedis apostolice gratia speciali Qui vero ad capellam tuam sitam in eodem monasterio ac eodem die consecratam per venerabilem fratrem nostrum predictum Brunonem episcopum Signinum in diebus et festivitatibus supradictis venerit septem annos et totidem quadragenas de indulgentia pro suis peccatis confessis a domino consequatur Accedentes similiter ad ecclesiam constructam in casali eidem monasterio adjacenti et eminenti dedicatam ipso die per jam dictum venerabilem fratrem nostrum Rangerium episcopum Regitanum in diebus festis predictis nec non et in omnibus festivitatibus Virginis gloriose ad cujus vocabulum constructa est ecclesia memorata septem annos et quadragenas totidem de indulgentia a Domino promereantur Concedentes et edicto perpetuo confirmantes ut tam tu quam successores tui per terras tui monasterii habitas et habendas libere possis ecclesias construere cum cruce signare aliaque pontificalia et spiritualia exercere sacrorum ordinum collationis basilicarum et altarium consecrationis ac chrismatis confectionis tibi tuisque successoribus duntaxat abdicata penitus potestate Decernentes ut tam ipsius cenobii caput quam ecclesie quas nunc habet sive plebane fuerint vel rurales in civitate et dioecesi tantummodo Salernitana situate ab omni jure et jurisdictione episcopali sint exempte de plenitudine potestatis et gratia speciali ita ut nullo jure seu foro contentioso tu vel tui successores fratres ipsius monasterii seu clerici seculares in predicta civitate et dioecesi per Salernitanum presulem ac capitulum aliquatenus constringantur quinimmo ecclesie cum omnibus suis juribus et pertinentiis pleno jure ipsi monasterio sint subdite Si vero aliquos de tuis monachis seu clericos seculares in ecclesiis civitatis predicte et dioecesi commorantes ad sacros elegeris ordines promoveri liceat tibi tuisque successoribus quemcunque malueris episcopum convocare dummodo catholicus fuerit sed in aliis dioecesibus requisito duntaxat primitus dioecesano de quibus ecclesiis sitis in jam dicta civitate et dioecesi nihil dioecesanus exigere presumat imo potius tam monachi si clerici defuerint quam ipsi clerici absque quorumlibet contradictione totum officium sacerdotale quod animarum cura exigit et requirit exerceant De his autem que a catholicis Christianis eidem monasterio tam inter vivos quam in ultima voluntate donata fuerint vel legata a quocunque vel ubicunque nulli episcoporum dioecesanorum licitum sit quartam vel tertiam partem in ipsis legatis seu donatis tam in stabilibus quam in mobilibus exigere pretextu consuetudinis cujuscumque Et si processu temporis per quoscunque contra tenorem hujusmodi nostre concessionis fuerit per aliquos attentatum illud ex nunc decernimus juribus vacuatum prescriptione in hoc longi temporis non currente Si quis vero ad eumdem locum vel ejus ecclesias sibi sepulturam elegerit licitum sit tibi tuisque successoribus et fratribus in ecclesiis ipsius cenobii commorantibus ipsum in suo cemeterio sepelire absque cujuslibet contradictione dummodo Christianus et catholicus habeatur Statuimus insuper perpetuo valiturum ut quoties inter vassallos ejusdem monasterii orta fuerit questio quod ipsum quamvis contingat cenobium liceat tibi tuisque successoribus et partibus [ forte patribus] ipsius querelas hujusmodi decidere justitia mediante jure communi super hoc edito in aliquo non obstante Insuper memoratus excellentissimus dux visa hujusmodi dedicationis solemnitate compunctus ut credimus divino Spiritu nobis et nostro apostolatui attentius supplicavit ut donationem et confirmationem quam ipse eidem monasterio facere ob reverentiam sancte et individue Trinitatis et suorum peccatorum remedium intendebat dignaremur auctoritate apostolica confirmare nostroque mandaremus inseri privilegio diligenter Nos igitur suis in hac parte precibus justissimis inclinati in favorem ipsius loci quem speciali prosequimur dilectione pariter et devotione concessiones et donationes ipsas in nostro presenti privilegio inseri fecimus ad cautelam Privilegium Rogerii ducis monasterio Cavensi Concessit siquidem predictus dux eidem monasterio in perpetuum ut patres dicti monasterii absque qualibet contrarietate heredum et successorum suorum possint exigere et recipere integram decimam partem piscium qui capti fuerint in mari a vallone qui de Gallocauda dicitur usque ad fluvium de [Cetera] qui est de territorio ipsius monasterii per quinque millia passuum intra mare Predictum vero monasterium mercimonia sua absque omni datione solutione seu exitura libere vendat nedum in suis littoribus vel portubus imo per totum suum ducatum tam ipsum cenobium quam ementes ejus mercimonia liberos constituit perpetuo a qualibet preparatione Indulsit etiam quod omnes homines quos dictum cenobium habet et habebit in predictis locis Metelliano Pasciano villula adjacenti castro sancti Adjutoris in Cilenti monte et pertinentiis eorumdem locorum tam clerici quam laici semper sint liberi ab omni exactione pecunie vel rerum quarumlibet aliarum quas pro aliqua opportunitate vel causa ipse sui heredes vel [et] successores aliquando duxerint a suis hominibus faciendas et ut de ipsis hominibus liberam curam [curiam] et forisfacturas omnes sine ullo suo bajulo vel ministro habeatis et in curia ipsius monasterii per ejus summissam veniant ad justitiam faciendam et a judicibus quos eis statueritis debeant rationabiliter judicari quos et notarios publicos statuendi liberam vobis tribuit facultatem tam in causis civilibus quam in criminalibus omnibus pretermissis causis de quibus condemnati legitime debeant mori de aliis autem criminalibus omnibus de quibus penam aliam absque morte subire debeant quidquid volueritis faciatis Similiter et de duellis si ex ipsis causis intervenerint Appellationes vero si fuerint vestris hominibus opportune ad vestram curiam appelletur quoniam quidquid in predictis hominibus locorum ipsorum et in tenimento in quo morantur posset ipse dux et ejus successores erigere et statuere et ordinare statuendi et erigendi vobis perpetuo tribuit potestatem Concessit etiam vobis in perpetuum ut in quacunque parte sui ducatus tu vel successores tui personaliter fueritis et unus vel plures homines ibi fuerint ad mortem vel ad quodlibet supplicium judicati possitis eos sicut volueritis liberare et ubicunque per suum ducatum transitum feceritis obviosque habueritis in vestro transitu condemnatos qui ad suspendium vel decollationis supplicium deportentur valeatis eos si vobis placuerit facere liberari Si vero homines vassalli ipsius monasterii vendunt offerunt donant et modis aliis alienant tersas quas ab eodem monasterio tenent asserantque eorum consuetudines esse ut id possint facere sancivit et firmiter inhibuit predictus dux ut omnes terras quas ipsi homines ab eodem cenobio tenent et que alienantur absque ipsius requisitione dummodo evidenter appareat quod ipsius monasterii sint liceat vobis eas capere et ad dominum ipsius cenobii revocare consuetudine aliqua non obstante nisi forsan quod terras ipsas habuerint prescriptionibus legitimis vel aliis justis rationibus inde valeant se tueri Largitus est quoque jam dictus dux ut si quis ex suis comitibus baronibus militibus aliisque catholicis hominibus totius sui ducatus de eo quod ab ipso in feudum tenent voluerint in partem vel in totum dicto monasterio offerre et alienare potestatem illud habeant faciendi qualiter voluerint dictumque monasterium bona ipsa ad ipsum taliter devoluta sine omni sua heredumque et successorum suorum contradictione liceat percipere valeat in suo dominio retinere et a quolibet servitio vel preparatione feudum ipsum vel pars ipsius deinceps sit immune Si vero aliquis tam de vassallis ipsius monasterii quam de aliis tenens de bonis suis stabilibus vel mobilibus sine herede legitimo vel naturali decesserit vel foris factum fecerit per quod ipsa ad manus reipublice de jure possent applicari licitum sit vobis per vos eadem bona ad vestrum dominium revocare omni sua heredum successorum suorum officialium contradictione remota nulla super bonis ipsis potestate sibi vel reipublice reservata Tenentes nihilominus bona ipsius monasterii concessit vos posse ad vestram curiam vocare ad docendum qualiter bona ipsa teneant et nisi rationabiliter docuerint bona eadem ad se spectare vel se prescriptione legitima videlicet centenaria ostenderint se munitos bona ipsa valeatis taliter occupata ad dominium ejusdem monasterii auctoritate hujus indulgentie revocare jure communi super hunc articulum penitus revocato Concessit insuper vobis in perpetuum ut si tua successorum et patrum ipsius monasterii manifesta culpa non intervenerit contra eumdem ducem heredes et successores suos et predicte sue congregationis futuris temporibus propter quamlibet causam aliam fuerint vel in totum vel in partem oblivioni tradite vel omisse et prescriptio ipsa per suum sacramentum tunc nobis presentibus prestitum et per suam hanc sanctionem constituit ut prorsus irrita reputetur et quocunque tempore ipsum heredem et successores suos super hoc duxeritis postulandos dedit et reliquit eis omnibus sub divine nostreque benedictionis obtentu firmiter in mandatis ut ipsas omnes concessiones et exceptiones per eorum vobis privilegia debeant confirmare sine omni pretio et tedio tarditatis et nullus ipsorum presumat eas infringere vel mutare sed ipsas illesas servare debeant et tenere donec vos in sua heredum et successorum suorum fide sincera fueritis permanentes Quas concessiones confirmationes exceptiones et indulgentias collatas eidem monasterio per ipsum dilectissimum filium ducem Rogerium ratificamus approbamus et ex certa scientia confirmamus auctoritate apostolica et plenitudine potestatis Decernentes et edicto perpetuo roborantes ut quicunque dictum monasterium in suis juribus possessionibus et libertatibus leserit aut etiam perturbaverit liceat tibi successoribus tuis et patribus ipsius monasterii cujuscunque preeminentie sive status fuerint ipsos auctoritate presentis nostri privilegii canonica monitione premissa excommunicare et excommunicatos fore denuntiare atque quod absolvi non possint nisi digne satisfecerint privilegio eis concesso vel concedendo quod excommunicari et interdici non possint aliquatenus non obstante nisi de indulto hujusmodi plenam et expressam fecerint mentionem Si quis autem contra hanc nostri decreti auctoritatem venire tentaverit salva sedis apostolice et legatorum ejus reverentia et dignitate sciat se B Petri apostoli gratiam amissurum et indignatione apostolica feriendum Obedientes vero et hujusmodi privilegii scripta servantes dignam a Deo retributionem recipiant et benedictionem apostolicam consequantur Subscriptiones Ego Urbanus catholice Ecclesie episcopus subscripsi Ego Ubaldus Sabinensis episcopus subscripsi Ego Berardus Prenestinus episcopus subscripsi Ego Oddo Albanensis episcopus subscripsi Ego Joannes Asculanus episcopus subscripsi Ego Bruno Signinus episcopus subscripsi Ego Joannes Rioppolanus episcopus subscripsi Ego Rangerius Regitanus episcopus subscripsi Ego Gerardus Trojanus episcopus subscripsi Ego Hermannus presbyter cardinalis subscripsi Ego Gregorius presbyter cardinalis subscripsi Ego Benedictus presbyter cardinalis subscripsi Datum Salerni per manus Joannis sacre Romane Ecclesie diaconi cardinalis octavo decimo Kalendas Octobris quinta decima indictione anno Dominice incarnationis millesimo nonagesimo secundo pontificatus domini Urbani pape secundi anno quinto LXVII Urbanus II S Brunoni Carthusianorum fundatori et Lanino asserit locum a Rogerio comite concessum et a Theodoro episcopo Scyllacino confirmatum