Charter Document - 02183662
| Charter Number: | 02183662 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1091 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Pipo Dei gratia Leuchorum episcopus et clerus Tullensis universus omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis in secula post futuris Quoniam offitii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere notum facio ecclesie sancte cunctis fidelibus quod Odovinus nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus [] Ecclesiam itaque de Frodonis villa et partem aloduorum suorum videlicet in prefata villa tantum terre quantum singulis annis sufficere possit duobus aratris cultis et incultis silvis pratis aquis aquarumque [decursibus] exitibus et reditibus et utriusque sexus mancipiis cum medietate ecclesie et omnem fundum quem habebat apud Contrexon prefato concessit loco Et quia diocesis nostre ipsa est ecclesia [] S P[iponis] episcopi S Hugonis primicerii S Rachini archidiaconi S Liettulfi decani S Alberonis archidiaconi S Alberonis cancellarii
