Charter Document - 02183661
Charter Number: | 02183661 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1091 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Rainoldus nomine non meritis Remorum archiepiscopus universis beate vere matris ecclesie filiis tam his quorum nos presentialis existentia attingit quia his quorum nos posteritas subsecutura expectatur intimatum esse studui cum primum nos ad dispensationem Remensis ecclesie divine pietatis vocatio accersivit circa hoc sollertie nostre studium potissimum desudasse ut altaria que antecessorum nostrorum negligentia in laicorum jura concesserant quavis occasione ad ecclesiasticas personas revocarentur et ab injusta secularium hominum servitute emancipata quibuslibet servis Dei juxta canonicam sanctionem erogarentur Quia ergo altare de Turonis super Madernam quorumdam potentum de Plagaiotri violenta usurpatio occuparat post plerosque incassum consumptos labores id demum ab ejusdem Spiritus Sancti suffragante consilio imperavimus ut nobis illud redderent si redditum ecclesie Sancti Petri Cluniacensis impertiremus Sane cum fratres loci hujus amplissimo semper coluerimus et amore et honore ut eos nobis ex devotis devotiores redderemus altare hoc illis religiose hujus conventionis pactione interposita absque persona perpetualiter tenendum concessimus ut quotannis anniversarium nostrum in ecclesia Cluniacensi cum pleno officio missa videlicet et vigilia in fratrum conventu celebretur et ut eadem die duodecim pauperes de cibo qui diei competat reficiantur Quod si quicquam quod anime nostre expediat fratribus adnectere placuerit inde nos et gratias referemus et si qua a nobis beneficia expostulabunt ea longe facilius assequentur Denique placuit ut et hoc stabiliretur quatenus de omnibus successoribus nostris hoc fieret ut cum eos obisse fratres acciperent pro eis plenum officium celebrarent Ceterum cum quempiam canonicorum Remensium ad vocem pulsantis judicis carnis universe viam ingredi contigerit cum primum de transitu canonici fratres Cluniacenses certi effecti fuerint missam unam generalem et vigiliam pro anima canonici celebrantes fontem misericordie Dominum deprecentur Postremo in nostre hujus donationis pagina in posterum non cassanda prorogetur testamentalibus auctoritatis nostre litteris eam inrefragabiliter corroboratam cum sigilli nostri additamento adstipulavimus et ne quis eam ausu temerario violare presumat sub anathemate interdiximus S domni Rainoldi archiepiscopi S domni Rotgerii Catalauni episcopi S Elinandi Laudunensis episcopi S Rabodi Novimensis episcopi S Manasse archidiaconi S Aritulfi archidiaconi S Manasse prepositi S Leuvini decani S Hugonis S Mainardi S Dudonis presbiteri S Herimanni S Ermenrici S Godefridi diaconi S Fulconis S Ade S Widonis subdiaconi Actum in archivo pontificali anno incarnati Verbi MXCI indictione XIIII regnante glorioso Francorum rege Philippo anno XXXII archiepiscopatus autem domni Rainoldi anno VII Godefridus cancellarius recognovit scripsit et subscripsit