Charter Document - 02183659
Charter Number: | 02183659 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1091 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Gislebertus comes Clarimontis et frater meus Herimannus atque uxor mea Leugardis tradidimus beatis apostolis Petro et Paulo in Cluniacensi monasterio ubi domnus abbas Hugo preest pro animabus nostris vel parentum nostrorum partem mediam ecclesie Sancti Simphoriani et quicquid habuimus in circuitu sive in agris sive in pratis sive in arboribus sive in aquis advocationem tantum retinentes in manu nostra Obtinuimus autem apud Leodicensem episcopum Heinricum ut predicta ecclesia per se stet nulli obnoxia servituti jus proprium habens baptismi atque sepulchri nullique aliquem respectum solvens nisi quatuor tantum denarios episcopo Leodicensi in uujus parochia sita est De nemore autem nostro habitantes ibi accipient quantum voluerint sive ad edificandum sive ad ignem faciendum sed minime vel ad vendendum vel ad dandum Concessimus etiam omne usuarium de eo bestiis eorum sive bobus sive porcis sive aliis Actum est istud anno ab incarnatione Domini MXCI epacta lune XXVIII regnante Heinrico imperatore IIII episcopo autem predicto Heinrico Leodicensi ecclesie presidente Hujus rei testes sunt Onulfus de Strees Lanfridus de Tillon Godefridus de Jalein Robertus de Maules et filii ejus Robertus et Boso Herimannus de Hes qui donum recepit Rodulfus Lambertus Fulcuinus de Flones Gualterus et Adelardus de Loverval Gotefridus de Paseleu Arnulfus de Strepett Adelardus de Fontenes Teodericus de Marcines Huic traditioni legitime placuit etiam postea amite mee Ermingardi comitisse et filiis ejus pariter concordare suamque partem quam in predicta ecclesia paterno jure possidebant eisdem beatis apostolis simili definitione eodem anno contradere coram jam dicto venerabili ac pie memorie Henrico episcopo et coram idoneis testibus qui infra subscripti sunt canonici Elbertus de Sancto Lamberto Tiebaldus de Sancto Michaele laici Lambertus de Forun Onulfus de Strees Gualterus et Tiefridus fratres Razonis de Strees Everardus de Jandrinivol et multi alii