Charter Document - 02183656

Charter Document - 02183656


Charter Number: 02183656
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1091
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Pipo Dei gratia Leuchorum episcopus et clerus Tullensis universus omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis in secula post futuris Quoniam offitii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere notum facio cunctis ecclesie sancte fidelibus quod Wido nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus ob delendam facinorum suorum multitudinem religiosorum contubernia virorum perquisivit ut de caducis et falsis diviciis veras et eternas sibi compararet et amicos faceret qui eum in eterna secum reciperent tabernacula Decrevit enim eis seminare carnalia quatenus eorum meteret spiritualia Hac igitur sancta et Deo gratissima eum flagrantem animi intentione divina clementia a desiderio suo non est passa fraudari inspirans ei toto orbe cluentem voto suo eligendam pre ceteris ecclesiam Cluniacensem ubi patrimonii sui portione Deo et apostolorum principi oblata universorum que inibi aguntur bonorum coheres et conparticeps existeret duas partes decimarum de villa que dicitur Domna Maria et medietatem alodii quod inibi possidebant ipse et heres ejus jure hereditario com medietate ecclesie cujusdam ville que dicitur Sicca Prata prefato concessit loco Et quia diocesis nostre ipsa est ecclesia hanc donationem nostro expetiit corroborari privilegio cum omnibus usibus in perpetuam illic Deo servientium possessionem excepta prebenda sacerdotis et his que debentur usui archidiaconi et presulis et atrii justiciis ita ut neque per ejus heredum neque per quorumlibet episcoporum successionem hec traditio aliquando infringi aut destrui possit Quod si quis quovis tempore [quod absit] attemptare presumpserit omnia in eum congerantur maledicta et nisi resipuerit deleatur de libro viventium et cum justis non scribatur S Piponis episcopi S Hugonis primicerii S Riquini archidiaconi S Lutulfi decani S Alberonis archidiaconi S Alberonis cancellarii Anno ab incarnatione Domini MXCI indictione XIIII epacta XXVIII concurrente II Acta mense junio data XVIII kalendas julii