Charter Document - 02181304

Charter Document - 02181304


Charter Number: 02181304
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis Episcopis et dilectis filiis Abbatibus Decanis aliisque Ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et Apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione dedicimus quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvatur et Canonice sententie severitas enervatur ut viri Religiosi et hi maxime qui per Sedis Apostolice privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii nostri fratres Cluniacenses tam de frequentibus injuriis suis quam de ipso quotidiano defectu justitie conquerentes universitatem vestram per litteras petierunt Apostolicas excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab Angustiis quas sustinent et pressuris nostro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per Apostolica scripta districte mandamus quatenus illos qui in aliquem de fratribus istis vel conversis instigante Diabolo manus violentas injecerint vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreverenter invaserint vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum spretis privilegiis Apostolice Sedis extorserint aut ea que predictis fratribus de testamento decedentium relargiuntur contra justitiam retinuerint si laici fuerint eos candelis accensis sublato appellationis obstaculo excommunicationis sententia percellatis clericos autem appellatione remota a beneficio et officio suspendatis nostram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et hi precipue qui pro violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis immodati cum Diocesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi villas autem in quibus bona predictorum fratrum seu hominum suorum per violentiam detenta fuerant quamdiu ibi sunt interdicti sententie supponatis Datum Verone decimo tertio Kalendas Aprilis