Charter Document - 02173659

Charter Document - 02173659


Charter Number: 02173659
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1088
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei Hugoni reverendissimo abbati Cluniacensi omnique ejus sancto conventui salutem et apostolicam benedictionem Quoniam sanctitatem vestram satis avidam exaltationis Romane Ecclesie novimus ea que circa nos acta sunt compendio vobis notificare curamus Notum itaque facimus dilectioni vestre quod apud Terracinam Campanie civitatem sancte Romane Ecclesie episcopi et cardinales Portuensis videlicet Sabinensis Tusculanus Albanensis et Signensis cum aliis episcopis numero sexdecim et abbatibus quatuor aliisque quam plurimis viris religiosis convenientibus cum Portuensis episcopus omnium Romanorum clericorum catholice parti faventium se legatum diceret abbas vero Casinensis cardinalis diaconus ceterorum diaconorum P quoque cardinalis tituli Sancti Clementis omnium cardinalium prefectus autem Urbis laicorum omnium se ferre assereret legationem cumque post triduanum jejunium supplicationibus multis magnisque ad Deum precibus vehementer insisterent quod ego quidem omnino dignus non fui tandem me sibi quarto Idus Martii in pontificem elegerunt Quibus Deum testor non ambitionis causa nec alicujus dignitatis desiderio assensum prebui sed quia tot tantisque viris inobediens esse verebar talique quali tempore si quantum ad me periclitanti Ecclesie non subvenirem Deum me offendere metuebam presertim cum predecessores meos viros omni veneratione dignos Gregorium scilicet atque Victorem hoc sibi divine precepisse asserunt Rogo igitur desiderantissime nimiumque te deprecor ut si qua tibi sunt pietatis viscera si qua filii et alumni tui est tibi memoria me multum id cupientem tua presentia consolari sanctamque matrem tuam Romanam Ecclesiam si unquam possibile fuerit tuo multum nobis optabili adventu visitare digneris At vero si id fieri nequit ut tales de filiis tuis confratribus meis te ad nos mandare non pigeat in quibus te videam te suscipiam tue consolationis in immensis perturbationibus positus verba cognoscam qui tuam charitatem tueque dilectionis affectum mihi representent qui qualiter et tu omniumque fratrum nostrorum se habeat congregatio mihi denuntient Precor autem ut omnem sanctorum fratrum congregationem commonere facias ut apud omnipotentis Dei clementiam preces effundant quatenus et nos et Ecclesiam suam sanctam que tantis videtur subjacere periculis in pristinum restaurare statum dignetur Noveris enim omnibus specialius hoc negotium super te pendere Vale Datum III Idus Maii apud Terracinam III Urbani II pape epistola ad episcopos clerum et populum Viennensis provincie De Viennensi archiepiscopo eligendo cum hec metropolis jam diu pastore esset destituta