Charter Document - 02173652
Charter Number: | 02173652 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1090 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione agendum est ut unusquisque homo ex rebus sibi a Deo collatis peccata sua elemosinis redimere festinet ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat repperire misericordissimum Ut autem emamus regnum sempiternum properemus agere bonum Etenim scriptum est Regnum Dei tantum valet quantum habes valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt Quapropter notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Wigo comes filius Gotelenne dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem ubi domnus Hugo abba prodesse magis quam preesse videtur aliquid de hereditate mea que mihi legibus jure obvenit ecclesiam de Visilia cum decimis et cymiteriis seu cum omnibus appendiciis que ad se pertinent vel pertinere debent totum ex integro offero Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum prenominatum ut Deus omnipotens copias scelerum meorum minuere atque delere dignetur Est autem ipsa ecclesia sita in episcopatu Gratianopolitanensi Si quis autem hanc nostram elemosinam ex heredibus nostris vel filiis aut aliquis ex parentibus nostris infringere temptaverit nisi ad satisfactionem venerit in primis iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum omnium sanctorum incurrat et ad ultimum sit anathema maranatha Si quis supradictam elemosinam observator extiterit habeat partem et societatem cum sanctis et electis Dei in regno celorum et in omnibus benefactis que fiunt in supradicto loco et in omnibus locis ad se pertinentibus Amen Amen Fiat Fiat S Wigonis comitis qui hoc donum fecit et testes firmare precepit S Wigonis filii sui S Ainardi de Domena S de duobus fratribus suis Attanulfi [et] Wigonis S Bermundi de Aurel S Humberti nepotis sui