Charter Document - 02173651

Charter Document - 02173651


Charter Number: 02173651
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia werpitionis quam fecerunt filii Bernardi de Insula tres quorum nomina hec sunt Dalmacius Joscerannus Paganus in obedientia Sancti Jangulfi cujus contentionis et definitionis iste est tenor pater eorum Bernardus de Insula convenerat cum monachis Cluniacensibus domno Sigauldo prioratum tenente ecclesiam juris proprii de Capella vocatam se daturum Pro qua conventione et promissione doni VII mansos de terra Sancti Petri sibi dederunt Ille autem fallens promissum et illam suam ecclesiam non dedit et mansos quos acceperat retinuit quin etiam suis vassis in beneficium distribuit Tandem per studium domni Sigaudi prioris et districtionem Tetbaldi comitis Cabilonensis coactus est pro mansis illis injuste beneficiatis com cambium monachis de allodo suo reddere Quod et fecit juxta obedientiam Sancti Jamgulfi Quod concambium et compacationem filii ejus suprascripti post obitum ejus semper calumpniati sunt et multa damna obedientie propterea intulerunt usque dum tempore domni Unaldi prioris ita cum eis placitum est ut de bonis Sancti Petri C quinquaginta solidos acciperent et restaurationem illam patris sui solutam et quietam monachis dimitterent et insuper malas consuetudines et violentias quas in eadem obedientia faciebant omnino remitterent Hoc in presencia domni Hugonis abbatis firmatum est Qui etiam fratres postea a toto conventu monachorum ante altare Sancti Petri de tortura quam fecerant absolvi se fecerunt et animam patris ut tantum firmius in promisso prestarent Hujus vuerpicionis domnus Bernardus Grossus testis et alii multi