Charter Document - 02173649
Charter Number: | 02173649 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1090 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Primo venit quidam liber homo ad Osanum villam qui cum ibi in libera voce mansisset commendavit se senioribus ipsius ville Contigit ut postea quedam libera femina similiter advenerit quam predictus homo duxit uxorem et procreatis infantibus ambo defuncti sunt De quibus infantibus una femina venit ad Blanoscum nomine Marchildis aliis in Ausano remanentibus Marchildis autem accepit maritum de Blanosco de quo genuit infantes Guntardum et Gunterium et Ermensindam matrem Ingelmari et ita factum est ut inter duas istas potestates parentela dividatur Quidam homo nomine Adelelmus fuit servus Cluniaco et accepit uxorem de villa Ausanum nomine Ausanam Sed quia de potestate Sancti Vincentii erat dedit pro ea duo mancipia postea conquisierunt alodum quem ipsa Ausana jam vetula vendidit paribus suis de villa Aiona hereditatem suam quam habebat in Ausana similiter vendidit Nunc vero filia ejus cum ei servitium a Cluniaco quereretur dixit publice quod per occasionem de matre sua transferret se ad potestatem Sancti Vincentii Hoc legaliter probari potest Rainnaldus tenet jam Albertum et Fredelenum et Teodonum isti sunt de Cluniaco De Aiona Rainaldus []