Charter Document - 02173646

Charter Document - 02173646


Charter Number: 02173646
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnis justicia ad dominum suum revertitur Injustus enim possessor etsi ad tempus gaudeat etsi aliquanto tempore floreat ad ultimum tamen sicut arbustum sine radicis suco eradicatur Hec ego Rotbertus de Vitriaco considerans quia hactenus injuste servum Sancti Petri Stephanum nomine calumpniabar et mee servituti addicere conabar injusticiam meam recognoscens eum sine aliqua querela Sancto Petro Cluniensi [dimisi] ita ut nec ego nec aliquis heres meus ab hac die calumpniari presumat