Charter Document - 02173645
Charter Number: | 02173645 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1090 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverentissimo domino suo et patri Hugoni abbati frater B prior Sancti Licerii obedientiam cum omni subjectione Mandavit mihi Sanctitas Vestra quatinus mulam convenientem ad sellam vestram vobis mitteremus Quia vero in partibus nostris idoneam vobis invenire non potui triginta aureos optimos per priorem Alariaci vobis transmisi De cetero noverit Vestra Prudentia episcopum Bigorritanum domui vestre Sancti Licerii per omnia infestum esse et malas consuetudines ac censualia convivia que plurimi receptus vocant tam in ecclesiis quam in obedientiis nostris injuste velle imponere Quapropter Discretio Vestra provideat aliquod preceptum in litteris vestris aut ex precepto apostolici aut rogatu predicti episcopi super his mihi faciatis quoadusque controversiam que inter nos et episcopum illum existit a presentia nostra vel ab aliquo fratre nostro plenius agnoscatis Orationibus vestris me commendo paratus ad servicium vestrum posse nostro