Charter Document - 02173644

Charter Document - 02173644


Charter Number: 02173644
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Anshelmus miles de Brixa veniens ad extremum diem mortis accipio habitum Sancti Benedicti propter timorem gehenne ignis in loco qui vocatur Cluniacus et dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supradicto unum mansum in villa Estavel quem tenet quidam villanus nomine Serviens cum uxore sua et filiis et filiabus suis vel omnia que ad ipsum mansum pertinent et omnem censum quod mihi reddebant totum ego Anselmus que suprascripta sunt dono laudo et confirmo sine ullo calumniatore pro remedio anime mee et in locum sepulture Item ego Raimodis uxor supradicti Anselmi veniens ad finem vite dono similiter in eodem loco ut tradant me sepulture et habeam partem in orationibus eorum dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supradicto unum mansum qui vocatur de Tartarel et unam vineam et unum servum qui vocatur Bernardus S Anshelmi qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit S Raimodis uxoris ejus S Anshelmi filii sui Item signum filiorum ejus et filiarum S Bernardi S Girardi S Rodberti et signa duorum geminum filiorum ejus S Guzeranni de Cortavax et S Rodberti de Cristul