Charter Document - 02173637
Charter Number: | 02173637 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1088 - 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Omnis qui semetipsum intelligit hominem duabus naturis anima videlicet rationali et corpore constare cognoscit Qua in re videtur esse parti utrique digneque suos providere Et quia justum est de resurrectione cogitare valde necessarium est pro peccatis offerre Unde beatus Augustinus Animas inquit defunctorum posse relevari pietate suorum viventium Quapropter ego Hugo de Cusduno Dei gratia de salute anime mee immo et patris mei et matris mee multum precavens in futurum duas videlicet ecclesias sitas in villa que vocatur Allincurtis quarum una est fundata in honore sancte Margarite virginis et martyris superius in monte altera in honore sancte Dei genitricis et virginis Marie in valle sita ad quam tota parrochia ejusdem ville pertinet sancte matri ecclesie Cluniacensi atque beatis apostolis Petro et Paulo necnon domno Hugoni abbati ceterisque fratribus ejusdem ecclesie condonavi Et notum sit omnibus Christi fidelibus quod Thomas filius Thome qui decimas hearundem ecclesiarum tempore illo de me tenebat dedit et ego concessi Hujus vero donationis testes sunt Teuzo Hilbertus Arnulfus Raimulfus Walterus milites isti affuerunt et plures alii Molendinum vero subter villam de quo ego et Hyvo Noviomensis castellanus litigabamus dedi defunctoque Hyvone filius ejus Hugo condonavit Hujus donationis testes affuerunt Aganus qui etiam partem suam donavit Huardus prepositus Guitbertus pedagogus Rotbertus Alterum vero molendinum parum superius illo donavi et Huulardus qui de me tenebat ecclesie beate Margarite virginis et uxor ejus Odda condonaverunt Hujus vero donationis testes sunt Philippus Arnulfus Ayrardus Richardus Alelmus Petrus Rodulfus Galterius Oddardus Si vero aliquis beneficia de me tenentium beate Margarite virgini suum beneficium aliquando vellet donare omnino id sibi facere liceret absque ulla requisitione pecunie quam ego Hugo vel aliquis successorum meorum exigeret Prefatas ecclesias cum altaribus et omnia ad eas pertinentia terras scilicet arabiles et silvas prata et vineas servos et ancillas dedi Si quis vero quod futurum esse non credo de heredibus meis contra hanc donationem aliquid calumpniaverit ejus repeticio effectum non habeat sed cum Symone mago et Juda Scarithothe Datan quoque et Abiron iram omnipotentis Dei incurrat Qui vero bene administraverit particeps hujus elemosine fiat Ego Fulco Dei gratia sancte Belvacensis ecclesie episcopus volo ut notum sit omnibus Christi fidelibus quod hoc donum concessi et confirmavi et ecclesie Cluniacensi ex nostra parte condonavi et Lisiardus earundem ecclesiarum concessit archidiaconus Hujus vero donationis testes sunt Rogerius Hugo de Sancto Pantaleo Arnulfus Aleymus Raimulfus Lancelinus frater meus et Petrus Ut igitur hec inconvulsa permanerent coram istis testibus et monachis atque canonicis necnon presbiteris nostri episcopatus sicut sunt prescripta confirmavi + Hoc signum nostra propria manu feci et insuper sigillum nostre auctoritatis quatinus firmius sit donum apposui Ex parte etiam Dei omnipotentis beatorum quoque apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra omnes qui contraire vel contradicere presumerent excommunicavi Escelina uxor Hugonis et fratres ejus prefatum donum laudaverunt et confirmaverunt