Charter Document - 02173635
Charter Number: | 02173635 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1089 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei Hugoni karissimo filio Balmensi abbati ejusque successoribus legitimis imperpetuum Potestatem ligandi atque solvendi in celis et in terra beato Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis ecclesia verbis agnoscit quibus per eum Dominus allocutus est Quecumque ligaveris super terram erunt ligata et in celis et quecumque solveris super terram erunt soluta et in celis Ipsi quoque et proprie firmamus et aliene fidei firmamus et aliene fidei confirmacio eodem Deo auctore prestatur cum ad eum dicitur Rogavi pro te ut non deficiat fides tua Petre et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Oportet ergo nos licet indigni Petri residemus in loco prava corrigere recta firmare et in omni ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat et oculi ejus videant equitatem Tuis igitur karissime fili Hugo Bisuntinique archiepiscopi Hugonis piis peticionibus annuens tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presentis decreti nostri pagina confirmamus cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis ad idem Balmense cenobium pertinentia videlicet monasterium Sancte Marie Grandi Fontis cum omnibus appendiciis suis monasterium Sancti Petri Gaude monasterium Sancte Marie infra urbem Bisunticam quod vocatur Jusanum monasterium Sancti Eugendi Etice monasterium Sancti Lauteni ecclesiam Sancti Johannis Balme cum capella Crancet ecclesiam Sancti Gervasii Victoris ecclesiam Sancti Nicholai Carneti ecclesiam Laviniaci Montis Huin Caveriaci Cavaniaci Brariaci ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis Lisintiaci Larnaci Desnensis ecclesiam Donblensem ecclesiam de Guars Montis Tolose Asnens Montis Alacris Neblensis Castris ecclesiam Sarmacie Sabonarie Alefracte Cortunne Mulnet Ver Buuliaci Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis Baensis Bellimontis Montis Roolenis Esciconis Rancinaci Gelerensis Beneventi ecclesiam Belle Vrave Ciensis ville cum capella castri Sancti Reneberti Sancti Stephani de Ponte domni Petri de Arlico Vistrivici ecclesiam Poloniaci cum capella castri Marriaci Platani Sancti Sabini ecclesiam Aquensis Solciaci Spictensis cum appendiciis earum Preterea per presentem nostri privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecunque nunc idem cenobium possidet sive in crastinum largicione principum concessione pontificum vel oblatione fidelium legitimis modis poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat idem cenobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre minuere vel temerariis vexacionibus fatigare sed omnia integre conserventur eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura salva Bisuntini archiepiscopi canonica reverentia Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus imperator aut rex princeps aut dux comes aut judex aut persona quelibet magna vel parva potens aut inpotens hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit a Christi ecclesie corpore eum auctoritate potestatis apostolice segregamus Conservantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conservetur Amen Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus subscripsi Datum Rome V kalendas januarii per manus Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis anno Dominice incarnationis MLXXXVIIII indictione XIII anno pontificatus domni Urbani pape secundi secundo