Charter Document - 02173633
Charter Number: | 02173633 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1088 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus atque futuris fidei cultoribus quod ego Stephanus abbas Sancti Rigaldi et frater Ermenaldus prior ejusdem loci votiva concordia declinare volentes tumultuosas procellas secularium actionum Christo presule devenimus in Corda insulam a parte occidentali in Oceano sitam Cumque gratia solitudinis ibi manere vellemus ipsam insulam juris ecclesie Cluniacensis esse audivimus Factis itaque litteris assensum domni Hugonis abbatis super hoc quesivimus et paulo post ipsius litteras melliflua consolatione conditas cum auctoramento habitandi et edificandi in fidelitate apostolorum Petri et Pauli et sua suscepimus Venerat autem ad nos cohabitandi gratia quidam Cluniacensis monachus nomine Willelmus vir ingeniosus laboriosus piscandi acquirendi sollertissimus in cunctis actionibus accommodatissimus Ipso itaque retia componente piscarias construente qui eo tenus rebus pauperes eramus Deo multiplicante exuberare cepimus Audientes itaque homines finitime regionis famam nostre conversationis optabant perfrui solatio nostre collocutionis Sed quoniam illuc vix intratur sine metu naufragii multum timebamus ut aliquis interiret dum nostri causa tantum periculum subiret Gratia igitur hec evadendi pericula monachis ac principibus multa prece suadentibus haud procul ab ipsa insula in locum qui dicitur Grava transmigravimus ibique illis ad quos pertinebat concedentibus edificare inchoavimus In primis itaque laici quorum juris erat ipsa possessio nobis nostrisque successoribus inde cartam fecerunt cui propriis manibus signa confirmationis impresserunt Postea vero ad nos pusillos est venire dignatus vir venerandus domnus Amatus Romane sedis legatus idemque Burdegalensis archiepiscopus qui nobis plurima dignanter indulsit missam sollemniter cantavit aquam exorzizavit cimiterium consecravit nobiscum manducavit nummos et quedam alia nobis donavit ut strenue edificaremus non solum concessit atque laudavit verum etiam sub obedientia imperavit His omnibus interfuit domnus Petrus Burdegalensis ecclesie decanus et archidiaconus quo rogante laudante et concedente domnus Amatus illa complevit Antequam vero oratorium inciperemus ipse domnus Petrus et archipresbiter domnus Achelmus collaudaverunt et loca designaverunt Erant autem hujus operis coadjutores non solum predictus Willelmus sed etiam alii monachi Cluniacenses Considerantes itaque nobis multa provenire ipsorum consilio et ex reditibus supradicte insule que juris est Cluniacensis ecclesie scientes etiam jam ex longo tempore antequam huc venissemus quicquid habebamus quicquid acquisituri vel edificaturi eramus domno Hugoni abbati et ecclesie Cluniacensi nos concessisse in eadem sententia permanentes unanimiter concordamus ut nos et omnia nostra quecumque sunt vel que futura sunt ecclesie Cluniacensi subiciamus et in eorum jus in perpetuum transfundamus Hoc pariter laudamus concedimus et confirmamus Si quis autem istam donationem nostrique laboris laudabilem dispositionem infringere vel inquietare presumpserit angeli percutientis gladio trucidetur et ab electorum Dei consortio in perpetuum separetur nisi resipuerit et ab hujus dispositionis inquietacione cessaverit Fiat Fiat Amen