Charter Document - 02173632
Charter Number: | 02173632 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1088 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei Hugoni sanctissimo Abbati Cluniacensi ejusque successoribus in perpetuum Cum omnibus sancte Ecclesie filiis ex Sedis Apostolice auctoritate et benevolentia debitores existamus Venerabilibus tamen personis atque locis maxime que Apostolice Sedi semper specialius ac devotius adheserunt queque ampliori Religionis gloria eminent propensiori nos convenit Caritatis studio imminere Tibi ergo sanctissime Reverendissime ac dilectissime Frater tam ex antiqua Sedis Apostolice familiaritate quam ex nobilissima tue tuique Cenobii Religionis Reverentia singularis a nobis debetur prerogativa dilectionis Est preterea quod nos Tibi non minus tuoque Monasterio faciat debitores quoniam per te Monastice Religionis Rudimenta suscepi et in tuo Cenobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur Quicquid igitur libertatis quicquid immunitatis quidquid auctoritatis tibi tuisque successoribus tuoque Cenobio per Antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus tradimus confirmamus Hoc insuper adjicientes ut Monasterium S Marie de Caritate Monasterium S Martini de Campis apud Parisios Monasterium S Dionysii apud Nungentum S Marie de Nazara sancti Gervasii de Exiis S Marie de Arulis S Petri de Campo Rotundo sancti Genesii in Elnensi Episcopatu S Pauli in valle olei S Marie de Cubaria S Marie de Salella S Marie de Tolosa S Trinitatis in Marciniaco quod tu in Alodio proprio edificasti numquam tuo tuorumque Successorum regimini ordinationive subtrahantur Cetera vero omnia que Antecessores nostri vestro Monasterio privilegia tradiderunt nos quoque contradimus atque firmamus Moysiacense sane Cenobium in ea qua nunc est in posterum libertate permaneat nisi forte Episcopus admiserit propter quod ejus debeat ditione privari Quicumque autem melioris vite appetitu vestrum voluerit advenire Cenobium libera tibi tuisque successoribus facultas maneat secundum tenorem Regule S Patris nostri Benedicti eos suscipere Preterea decernimus atque stabilimus ne quis ultra Legatus Romani Antistitis vices in vestris partibus agens absque ipsius licentia vel preceptione buccam in vos aut vestra Monasteria audeat aperire vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur Episcopis vero in quorum Diecesibus vestre sunt facultates omnino non liceat de vestris Monachis aut Monasteriis judicare Salvo Canonico illo jure quod in eis hactenus habuerunt si quid autem cause in eos habuerint te tuosve successores appellent Quod si per vos lis nequiverit definiri ad Sedem Apostolicam referatur ejus solius vel Legati ejus judicio definienda Tibi plane peculiari devotione concedimus ut in Processionum Missarumque solemniis Mitra utaris Episcopali in precipuis vero festivitatibus id est in quinque quas precipuas habetis et in Theophania et in Ascensione necnon et in Dedicatione vestre Ecclesie Dalmaticam Chirothecas et Sandalia induaris et hoc ad tue Religionis evidentiam atque ostensionem nostre peculiaris dilectionis quam ex Sede Apostolica magnis meritis exigentibus promereris Tuam de cetero condecet sanctitatem quemadmodum ab Romana Ecclesia specialiter honoratur ita ejusdem Ecclesie servitiis et utilitatibus singulariter insudare quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa stabili tenore permaneant et dignius vestrum sit cenobium in futuro majoris premia glorie adipisci Datum Rome per manus Joannis Diaconi sancte Romane Ecclesie Prosignatoris Domni Urbani II Pape Kalendis Novembris Indictione XI Anno Dominice incarnationis MLXXXVIII Pontificatus vero ejusdem Domini Urbani Pape primo