Charter Document - 02173628

Charter Document - 02173628


Charter Number: 02173628
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie Cluniensi in honore principis apostolorum Petro et Paulo constructe ac in episcopatu Matisconensi site ego Aremburgis ad memoriam preceptum Domini dicentis adducens Date elemosinam et alibi Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis dono pro anime mee remedio duos mansos de vineis et cuncta ad ipsos mansos pertinentia scilicet planicies prata silvas arbores [] En sunt mansi isti in villa que dicitur Parceu positi Possessores autem harum vinearum quas infra demonstraturus sum fuerunt Grimaldus et Engo Has nichilominus transfundo ac concedo jam prefato loco pro peccatis ac neglegentiis meis Que autem vinee in episcopatu Lugdunensi videntur esse site Videlicet ea concessione trado ut dum mihi comes vita fuerit teneam ita ut omni anno censualiter duorum onus asinorum de vino pro investitura persolvam Post discessum vero meum ad supradictum redeat locum Si quis vero venerit et contra hanc cartam insurgere temptaverit et requisitionem aliquam in hac causa fecerit non valeat vendicare quod repetit sed sit maledictus et anathematizatus et absorbeat illum terra sicut Datan et Abiron in profundum inferni