Charter Document - 02173627
Charter Number: | 02173627 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1087 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divine pietatis largissima et affluentissima bonitas homini quem etiam post lapsum perire noluit quibus animam suam redimere posset terrena benefitia contulit cuique confitenti et penitenti post ruinam veniam non negavit remedialem quoque modum ipsas terrenas substantias prebere misericorditer voluit unde Dominus cum in Euvangelio loqueretur quam difficile qui pecunias haberent regnum celorum ingrederentur et a discipulis interrogaretur quis posset salvus fieri respondendo precepit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quapropter ego Girardus Urzolus et tres nepotes mei Bernardus Gaufredus Girardus universis sancte Dei ecclesie filiis ac fidelibus notificare disponimus quoniam pro remedio animarum nostrarum atque antecessorum nostrorum dedimus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniacensi cui domnus Hugo abba preerat tres ecclesias in villa Blangiaco sitas cum cimitteriis ex integro sine omni retinaculo quarum una est constructa in honore beati Petri apostoli altera in honore sancti Marcelli martiris tertia vero in honore beati Martini gloriosissimi confessoris quatinus prefatus locus absque inquietudine cujuslibet persone seu contradictione in perpetuum habeat et possideat Dedimus etiam benefitium quod sacerdos consueverat tenere ejusdem ecclesie ex integro Dedimus quoque terram quandam in supradicta potestate sitam que ex una parte in viam que ducit ad Sanctum Julianum ex alia parte in duas vias publicas per sumitatem montis qui vergitur versus Blangiacum terminatur Dedimus insuper cursum in omnibus saltibus nostris ad opus porcorum monachorum ad edificia ibidem commorantium et remisimus omne pasnadium cursum etiam consuetudinarium in quibusdam saltibus hominibus monachorum ad edifitia propria facienda et ad calefaciendum et ad alia facienda contulimus pratum quoque quod vocatur Magnum et piscationem in aqua Burbunza et Sulmia contulimus Dedi nichilhominus ego Girardus major unum mansum in eadem villa et servum unum nomine Martinum atque Gaufridus dimidium mansum et Girardus frater ejus unum mansum Postmodum vero ego Bernardus audita Dominica voce [dicente] Nisi quis renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus et pauperem Christum imitandi cupidus nudavi me terrenis possessionibus et earumdem possessionum maximam partem Christi contuli pauperibus atque habitum beati Benedicti in prefato loco Cluniaco assumpsi In potestate Blangiacensi quicquid jure hereditario possidebam videlicet portionem quam cum fratribus meis diviseram totum contuli mansum etiam in Burdellis cum appendiciis suis ecclesie quoque Sancti Simphoriani terciam partem et totum feodum quod Siguinus et Rothbertus a me Parriacenses habebant tradidi ut ipsi ab abbate Cluniacensi habeant deinceps alium vero mansum in villa que dicitur Mansus quem Rodulfus tenet et terram aliam non ad mansum pertinentem quam ipse tenet que mihi jure hereditario conti[n]gebat concessi et mansum de Riveris et duos servos Anselmum et Bernardum allodium etiam in villa que dicitur Columbiacus quod Hugo filius Artaldi a me habebat mansum quoque in villa que dicitur Fontanellis quem Hugo de Saligiaco a me habebat que similiter et Hugo de Saligiaco et Hugo filius Artaldi a predicti loci abbate habeant Concessi etiam atque dedi mansum de Burgo post mortem Girardi avunculi mei cui tantum in vita sua concesseram tali tenore ut eo mortuo supradicto loco reddatur laudante atque consentiente eodem Girardo atque Antelmo cui domnus Hugo de Bruilo a quo ego habueram dimiserat Si quis autem Zabulo instigante supradicta data temerare vel defraudare presumpserit cum Anna et Caipha et Pilato et Juda nisi cumdigna satisfactione resipuerit dampnatus iram Omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli superne provocans perpetuis gehenne tradatur incendiis pro sue merito presumptionis fautores vero et carte servatores gratiam Dei et sanctorum apostolorum et delictorum suorum indulgentiam promereantur S Girardi qui firmavit et nepotes firmare rogavit S Bernardi Ego Gaufridus de Senemuro ex cujus jure supradicta procedebant hanc cartam confirmavi has donationes laudavi et ut indissolubili firmitate constarent modis omnibus approbavi et corroboravi concessi etiam pro remedio anime mee et parentum meorum ut si quis fidelium vel hominum meorum prefato loco Blangiacensi de feodo meo aliquid conferre voluerint liberam habeant potestatem Huic vero nostre laudationi et corroborationi interfuerunt fideles nostri Uldricus de Sancto Projecto Antelmus de Faltreria Girardus Malettus Letaldus de Verniaco