Charter Document - 02173626
Charter Number: | 02173626 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1087 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cum omnis mondanarum possessio hominibus a Deo ad [hoc] concedatur ut ipsi digne inde serviatur dignum est ut qui eas possident auctori omnium vigilanter de eis serviant ut in reditum summi regis Euge illud audiant quod ducet ad vitam Hoc considerantes ego Rogerius comes uxorque mea Adeledis unum ex possessione nostra manerium quod Celtona vocatur damus et perpetuo habendum concedimus ecclesie Sancti Petri Cluniacensis et Sancte Marie de Marcilleio tam ipsum manerium quam omnia que ad illud pertinent in terra pratis aqua et silva excepta silve venatione et ejus vastatione Hoc autem devotionis nostre donum concessit dominus noster Guillelmus Anglorum rex et dux Normannie concedit hoc idem dominus noster Willelmus rex filius ejus et successor in regnum et ut firmum et inconcussum perpetuo maneat sua subscriptione et sigilli sui consignatione corroborat Ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum hanc suprascriptam donationem concedo et signo Sancte Crucis manu propria confirmo S + Willelmi regis S + Rogerii comitis S Heinrici de Bello Monte S Thome archiepiscopi S Roberti filii Haimonis