Charter Document - 02173625
Charter Number: | 02173625 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1087 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus hominibus ubique in Christo credentibus tam futuris quam et presentibus donationem quod ego Raimundus Petri facio simul cum filiis meis Petri et Berengarii et uxore mea nomine Adalaicis propter remedium anime mee et remissionem peccatorum meorum Igitur ad honorem Domini nostri Jesu Christi et ejus genitricis Marie ego Raimundus Petri cum filiis meis supradictis necnon cum consilio et voluntate simul et precepto domni Dalmatii Narbonensi archipresuli dono et laudo Domino Deo et semper virginis Marie sanctissimisque ejus apostolis Petri et Pauli et ad cenobium Cluniacensi in proprio alode ecclesia de illa Salella que est in Narbonensi pago cum ecclesiastica subsudia et tertiam partem de illum decimum cum totis primiciis de ipsa vila Salella De molendinis vero que sunt et que erunt in fluvium Cesser in territorio ipsius ville totum decimum excepto unum quod castellanus duas partes habet ab integrum dono Similiter et de spiculariis qui in ipsa villa sunt et erunt ad luminaria concinanda ipsius ecclesie dono totum et ab integro Istas vero honores cum supradicta ecclesia et quicquid abitatores loci illius juste adquirere amplius potuerint totum et ab integro sicut jam supradictum est in proprio alode absque ulla reservatione cum terris et vineis molendinis et molendinariis cultis et incultis et omne quicquid dici vel nominari potest ego Raimundus Petri cum filiis supradictis concedo et dono libenti animo et plena memoria supradicto Cluniacensi loco et ejus abitatoribus abbatibus et monachis istis et cunctis eorum successoribus ut habeant absque ulla contradictione in proprio alode ut possideant in perpetuum Sane si aliquis [quod absit] diabolico spiritu captus hujus cessionis vel descriptionis donationem in aliquo violare aud disrumpere voluerit non habeat potestatem set sit in inferno ejus hereditas cum Juda traditore et aliis diabolis in eternum damnatis insuper etiam in presentia Romani pontificis et aliorum fidelium christianorum quasi tirannus et sacrilegus quousque satisfaciat dijudicetur Facta autem hujus cessionis descriptio Dominice incarnationis anno MLXXXVII Dalmatii archipresuli Narbone pontificatus arche sublimato Francorum regnante Philipo rege Nomina vero illorum qui hec affirmant corroborant ita esse ista tenendi sunt Signum Raimundi Petri qui hec firmat et ita consignat + Signum + Petri Raimundi Signum + Berengarii Raimundi Signum + Bernardi Guillelmi de Solague Signum + Bernardi Willelmi de ipsa Salela castellani Signum + Pontii Guillelmi Signum + Beguoni monachi qui hec rogatus scripsit