Charter Document - 02173624

Charter Document - 02173624


Charter Number: 02173624
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1087
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit tam presentibus quam et supervenientibus quod ego Liudbaldus de Puliaco reddo Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur illam partem decime quam habui in loco qui dicitur Blanciacus et hoc pro salute anime mee omniumque parentum meorum etiam cum laude pariterque consilio domni Wolfredi de Sinemuro et Gerardi consobrini ejus et Gaufredi nepotis dicti Gerardi necnon Sigowini de Pariciaco Hec vero si quis deinceps ex meis parentibus mutando ullius ingenii arte pervertere temptaverit Domini Dei odium suorumque predictorum apostolorum incurrat Facta est autem hec carta anno millesimo octuagesimo VII ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi XII kal decembris apud viculum Casellum sceptra Francorum regente Philippo in presentia domni Hugonis Cluniacensium abbatis Isti sunt testes qui viderunt et audierunt domnus Senebrunus domnus Petrus domnus Dalmatius Hugo camerarius